nequeat. Idem si in alto mari naviges, nec ullum habeas horologium, durationem quidem
diei unius, aut noctis animadvertes, neutrum tamen numerabis unum, enim numerationis
principium, non autem numerus est. Duratio ergo, et permanentia, motui, et statui communis,
vera temporis est essentia; quanvis nemo horas, aut dies enumeret circutionis Solis terræ
quoque perpetuus status, non minus perdurat, quam cœlesti, seu quivis alius motus duret, et
tenebræ in eo carcere stent, statusque earum perseverat, et durat. Tempus ergo aliud non est,
quam μονὴ, permanentia, et duratio corporum, rerumque corporearum. Tempus autem ab
ævo, seu æone. Aristoteles quoque distinxit. Quod tamen interpretes eius omnes, videntur
ignorasse. Habet enim ipse verba hæc.
Ἔξω δὲ τοῦ οὐρανοῦ, δέδεικται ὅτι οὕτ’ ἐστὶν, οὔδ'ἐνδέχεται γενέσθαι σῶμα. φανερὸν ἄμα
οὔτε τόπος, οὔτε κενὸν, οὔτε χρόνος ἐστὶν ἔξωθεν. διόπερ οὔτ’ ἐν τόπῳ τ'ακεῖ πέφυκεν, οὔτε
χρόνος αὐτὰ ποιεῖ γηράσκειν, οὐδ’ ἐστὶν οὐδενὸς, οὐδεμία μεταβολὴ τῶν ὕπερ τὴν ἐξωτάτω
τεταγμένων φοράν. ἀλλ’ ἀναλλοίωτα, καὶ ἀπαθῆ τὴν ἀρίστην ἔχοντα ζωὴν, καὶ
αὐταρκεστάτην, διατελεῖ τὸν ἅπαντα αἰῶνα.
“Extra vero cœlum, demonstratum est quod neque est, neque gigni potest corpus. Clarum
ergo, quod neque locus, neque vacuum, neque tempus, est extra. Atque ideo neque in loco ea
quæ ibi sunt, nata sunt esse. Neque, tempus ea facit senescere. Neque est ullius ulla mutatio,
eorum, quæ supra extimam lationem sunt ordinata. Sed inalterata, et sine passione, optimam
habentia vitam, et sufficientissimam degunt per totum æona.”
Nam si extra cœlum, non est tempus: ea tamen vitam degunt toto æone, proculdubio, æon, et
tempus, non sunt idem. Cum alterum ibi non sit, alterum vero sit ibi. Quæ res ita est per se
clara, ut quamvis eam mox sibi contradicens, ibidem confundat Aristoteles, rem tamen
suam non iuvat, et inconstantiam suæ doctrinæ prodit. Et Alexander eius interpres, ut
creditur summus in eo loco exponendo, stultescere videtur. Nam illud (extimam lationem)
exponit, pro recto elementorum motu, ad quos extima sit luna. Cum tamen Aristoteles
ibi quæstiones satis longam, et manifestam replicet. De iis quæ supra supremum cœlum non
sunt, nec corpus, nec locus, nec tempus, at supra Lunam, et corpora multa sunt, et Loca, et
Tempus in eorum motibus creatur. Sed stultitiam stultis nimium iuratis relinquamus.
Cum autem supra extimum cœlum, Aristoteli nullum corpus sit, sed ea quæ ibi esse,
nescius est vaticinatus, incorporea sint, vere dictum est, ea ob tempus non senescere.
Tempus enim eo non ascendit. Neque eis ulla est mutatio, sed inalterata, et impassibilia
optimam vitam, toto æone degunt. Æon autem Græcis uti diximus, ob nominum hac in re
inopiam, quatuor illa significat, quæ Latinis sunt ævum, seculum, æternitas, sempiternitas.
Quorum tria, nobis pro rerum quæ ibi sunt triplicis naturæ diversa, singulis singula placuit
accommodare quartum, seculum tribus est, et etiam tempori longo, commune. Nempe ut æon
sit, duratio, ac permanentia. Mentium creatarum de quibus mox. Æternitatis autem nomem
proprium tribuimus primo, ac secundo intellectui. Sempiternitatem vero primo omnium
principio, assignamus, tamquam supremæ, et æternitatis, et æonis est seculorum, et
temporis causæ. Nam æon dicitur ὰεὶ ὂν, hoc autem nomen ὂν ens, nullo modo primæ causæ
competit. Est ergo supra omnes ens, supra omnem æona. Quorum omnium sit genus, veluti
generalissimum μονὴ, Mansio, seu manentia. Cuius quasi subalternum genus διαμονὴ
permanentia sit, quam Hermes æonis, actionem esse dixit, sitque etiam tempori communis.
Sed hac differentia, ut æon dicatur perpetua μονὴ, καὶ διαμονὴ, manentia, et permanentia
Tempus autem quod duratio corporum est, an et ipsum perpetuo esse possit, commodiore loco
discutietur. Nunc rem præferentem prosequamur. His ita terminatis. Quid ad quæstiones
respondemus? Hoc sane modo. Deus pater, si recte est a nobis ei sempiternitas tributa, habuit
entia, et non entia in sempiternitate, et adhuc habet. Quæ vero in Filium deduxit, quia ipso sui
esse, αὺτῷ τῷ εστὶν deduxit, non in tempore, sed in sempiternitate esse deducta dicimus. Quæ
vero Filius in Spiritum effudit, ea asserimus in æternitate esse effusa. Creationem
autem separaturum mentium, quia a toto profundo sunt procreatæ, et in sempiternitate, prout