ILLUSTR.
MO
PRINCIPI
SCIPIONI GONZAGÆ.
S. R. E. Card. Amplis.
Meminisse potes Illustrissime Princeps, atque amplissime. Card. S
CIPIO
G
ONZAGA
, cum
adolescens studiorum causa Patavii esses, me, Iulio Strozzio tibi intimo, intercessore, te
invisisse, et iucundissima tua consuetudine esse usum. Adamavi tunc temporis, humanitatem
tuam singularem, suavissimos mores, incomparabilem modestiam. Acre vero ingenium, et in
ea ætate perspicax iudicium, sum etiam admiratione prosecutus. Ex eo, multo, quod
intercessit tempore, præ fortunarum mearum fluctibus non contigit, præter quam hic Ferrariæ
semel te revidere, aut amplius ullo honoris, ac reverentiæ cultu prosequi. Mansere tamen
semper memoria infixa, excellentes animi tui, quibus tunc præcellabas, dotes. Quæ te tandem
eo loci, inter Ecclesiæ proceres inter fidei Catholicæ purpuratos senatores, non tam familiæ
nobilitate, atque splendore, quam tuis propriis, maximisque meritis, evexit. Et quæ antea
scintillas quasdam de se dabat doctrina, procedente tempore postea toto orbe eluxit, insignis
tua in omni genere, et exquisitissima eruditio, et rebus agendis prudentia summa. Tot igitur,
tantisque in te cumulatis omnis generis virtutibus, non me post toto annos excitabo? Et
vigiliarum mearum, atque laborum, partem fructuum aliquam, tuo nomini non dicabo? Faciam
certe, ut et me tibi in memoriam revocem, et aliquam erga te meæ, et venerationis, et
observantiæ summæ testificationem, tum tibi, tum viventibus, tum posteris cunctis præbeam.
Itaque Pampsychiam
nostram, quæ est de animis tractatio universa, quinque distinctam libris,
nomini tuo, multis nominibus illustrissimo voveo et dico. Eos tu, ut a vetere, profectos
cliente, libenti animo suscipe, authoritateque tua, et doctrina incomparabili protege.
Vale Ferrariæ.
Tui cultor eximius.
Franciscus Patricius.