iam demonstratum, ea aliquid ab eo aufert, et secum defert. Effectus enim, a causa semper
venit, non tamen cum ea idem remanet. Sed effectus omnis, non eodem cum causa gradu, non
idem cum eo, sed simile et minus.
His ita demonstratis, ad rem propositam regrediamur. Quærebamus unde Animi
essent? Diximus a mentibus, uti a proximis sui causis, ab immediatis eorum
productricibus. Sed supra mentes a vitis. Supra vitas, ab essentiis. Supra essentias ab
unitatibus, ab ideis. Supra unitates, ab uno Deo, omnium fonte primissimo. Nam si in eo
animi, non fuissent, non in eo præfuissent, ipsum non omnia fuisset. Sed his carens, quæ
tamen inter entia sunt, et numerantur, non una omnia fuisset. Ergo dum e se, principem
generaret unitatem, cum unitatibus in ea reliquis, animorum quoque unitatem in illam
transfudit. Et dum primaria unitas, in se unitates omnes continet, si unitate animorum
caruisset, non omnes continuisset unitates. Atque ideo hac manca fuisset, et imperfecta. At
demonstratum est, omnia in ea esse, quæ in una omnia, præfuerant. Et essentia primaria, dum
in se essentias comprehendit omnes, nisi animorum quoque, comprehendisset essentias, non
omnes fuisset essentiæ. Si primaria vita, in se vitas omnes est complexa, si animorum vitam
non esset complexa, iam non omnes vitas complexa fuisset. Neque omnes vitæ, ipsa esset. Si
mens princeps, in se mentes cunctas amplectitur, non et animorum mentes amplecteretur, iam
ipsa non omnes mentes esset. Et hoc eius, defectu, perfectissima mens non esset, quod est iam
demonstratum. Animi ergo, et in mente fuerunt, et in vita, et in essentia, et in unitate, et in
uno. Ergo ab uno animi venerunt, ut a primissimo principio. Et ab unitate communi illa, ac
sua, et ab essentia communi, et a sua, et a vita communi, et a sua, et a mente communi et a
sua, ut a causis superioribus, et anterioribus descenderunt. Et quia effectus, ut est
demonstratum, proprietates causæ suæ, secum fert, sed remissiores, animi a superis causis
descendentes, et mentis sunt participes, ac vitæ, et essentiæ, et unitatis, et unius. Ita ut quisque
animus, et unus sit et in unitate habitet sua. Et sit ens, et vivat, et intelligat. Seu intellectus, et
intellectionis partem habeat, ut pote, quia a mente proprietates omnes, sed remissiores
secum deferunt, a qua sunt producti. De animis cæteris, non de humana anima nunc loquimur,
de cuius salutæ, sancta ecclesia satagit plurimum, et de qua proprio loco proprias illi, uti
diximus, habebimus contemplationes. Sed de animis aliis, mundi; cœli, sphærarum, siderum,
elementorum, brutorum, stirpium, et si qui sunt alii, sermo præsens est nobis institutus. Quos
sacri Theologi, cognitos de eis tractare non curarunt. Ut qui ad fidei sacrosanctæ negocium
minime pertinerent. Ad animos igitur hosce revertamur. Hos dicimus ab intellectu, proxime
esse productos. Primo vero a Deo omnium conditore. Id autem, ad ea quæ dicta sunt, ita
demonstramus. Mens vel intellectus. Vel est ens, vel non est ens. Ens non esse, non est
dicendum, cum et essentiam habeat, et intelligendi vires, et intelligat, et vivat. Quæ omnia iam
sunt antea demonstrata. Neque amplius in dubium revocanda. Modo, omnes ens quia a Deo
factum est, Dei bonitatis particeps est factum. Quæ enim fecit, omnia valde erant bona. In suo
scilicet genere perfectissima. Mens ergo, ut ens est, boni est facta particeps, et in suo genere
perfectissima. Bonitatis autem omnis proprium est, quod et iam ostensum est, se se
propagare in alia fundere, beneficiis suis replere. Mens ergo bona, et in suo genere
perfectissima, cum sit, vel nihil aget, vel aget aliquid. Si nihil aget, iam non bona est, iam non
perfectissima. Aget ergo aliquid. Id vero, vel in se, vel extra se. Si in se tantum suas actiones
semper replicet, actum aget semper. Si non et extra se, iam non bona, non perfectissima.
Immo iam et imperfecta, et invida, atque ita mala. Mala aut bonitas, quo modo erit? Aget ergo
aliquid et extra se. At quid aget? vel essentiam aliquam edet necessario, vel vires, vel
actionem. Si actionem tantum dicamus, quomodo, actio ea sine propriis, unde proveniat,
viribus, edetur? Ergo si actionem edet, et vires eius actionis productrices edet. At vires omnes
ab essentia. Ergo et essentiam aliquam, ante vires, ante actionem producet. Non eandem sibi,
ex iam demonstratis. Sed a se alteram. Neque tamen ita alteram, ut identitatis causæ suæ
secum aliquid non auferat, in alteritatem tamen a causa cadat. Ut nimirum per identitatem