Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 186

“Sol qui omnia conspicit, et omnia exaudit.”
A principe ergo eorum, dogma hoc in Peripateticos descendit. In principem autem,
a præceptore Plato Platone venit; tum per mysticam, ab illo exceptam, a se vero conscriptam
philosophiam. In qua multa est animi mundani mentio. Ut ibi.
“Deus summus, simplex, et omnium perfectissimus, intellectui primo dat vitam, deinde
animo, postremo naturæ. Ab agentibus secundis in quibus est, intellectus, animus aliaque
simplicia principia.”
Sed et in Exoterica sua philosophia Plato animum mundanum bis explicat: semel
in Philebo, secundo in Timæo late satis. Quod tamen ex Timæi Locri libello, cuius in
suo Timæo quasi paraphrastes Plato esse voluit, desumpsit. Nam is et libellum suum de
animo mundi inscripsit, et hæc in super habet verba, de mundo loquens a Deo producto.
Ενα, μονογενῆ, τέλειον, ἔμψυχον τε καὶ λογικὸν.
“Unum, unigenitum, perfectum, animatum, et rationalem.”
Plato vero sic eandem rem extulit:
Διὰ δὴ τὸν λογισμὸν τὸν δὲ, νοῦν μὲν ἐν ψυχῇ ψυχὴν δ’ ἐν σώματι συνιστὰς.
“Ob hanc ergo ratiocinationem, Mentem in animo, animum in corpore constituit.”
Sed verba hæc videtur Plato ex Zoroastri oraculo quodam excripsisse. Ait namque:
Κατέθετο γὰρ.
Νοῦν μὲν ἐνὶ ψυχῇ, ψυχὴν δ’ ἐν σώματι ἀργῷ.
“Mentem quidem in animam, animam vero in corpore inerti.”
Ante quæ verba dixerat:
Μετὰ δὲ πατρικὰς διανοίας, ψυχὴ ἐγὼ ναίω.
Θερμὴ, ψυχοῦσα τὰ πάντα.
“Post vero paternas cogitationes anima
ego habito, calida animans cuncta.”
Vocat autem calidam, quia dixerat alibi:
Οτι ψυχή, πῦρ δυνάμει πατρὸς οὖσα φαεινὸν,
Αθανατός τε μένει, καὶ ζωῆς δεσπότις ἐστὶν.
Καὶ ἴσκει κόσμου πολλὰ πληρώματα κόλπων.
“Quod anima ignis, potentia patris, existens lucidus,
Immortalisque manet, et vitæ domina est.
Et tenet mundi multas plenitudines sinuum.”
Hermes quoque mundanum animum agnoscit, quando ait.
Οὒκ ἤκουσας ἐν τοῖς γενικοῖς, ὅτι ἀπὸ μιᾶς ψυχῆς τῆς τοῦ παντὸς, πάσαι αἱ ψυχαί εἰσιν.
“Non ne audisti in
Generalibus
, quod ab uno animo universi, omnes animi sunt.”
Τὸ δὲ, πᾶν τοῦτο σῶμα ἐν ῷ τὰ πάντα ἐστὶ σώματα ψυχὴ πλήρης τοῦ νοῦ, καὶ τοῦ θεοῦς,
ἐντὸς μὲν αὐτὸ πληροῖ, ἐκτὸς δὲ περιλαμβανει ζωοποιοῦσα τὸ πᾶν.
“Universum hoc corpus in quo omnia sunt corpora, animus plenus mente et Deo intus quidem
ipsum implet, extra vero ambit, vivificans universum.”
Quam sententiam vetustissimus Græcorum, Orpheus, ab Hermete hausit, de eo enim
Iamblichus ita testatur apud Stoboeum.
Εοικε γὲ μὴν αὐτὸς Ορφεὺς χωρὶς ὑπερλαμβάνειν, ἐστὶν καὶ μίαν τὴν ψυχὴν, ἀφ’ ἧς πολλὰς
μὲν ἐστὶν διαιρέσεις, πολλὰς δὲ καὶ μέσας ἐπιπνοίας καθήκειν ἐπὶ τὰς μερικὰς ψυχὰς ἀπὸ τῆς
ὅλης ψυχῆς.
“Videtur sane ipse Orpheus separatim existimare, esse unum animum. A qua multæ sint
divisiones, et multas, et medias aspirationes venire in particulares animos, ab universo
animo.”
Itaque a præstantissimis sapientibus, atque vetustissimis, Zoroastre, Hermete, et
Græcis Orpheo, Pythagora, Pythagoreis, Platone, vetustissimo dogmate traditum est,
mundum esse animatum. Quod et Thales, et Heraclitus, et Democritus, et Stoicorum universa
1...,176,177,178,179,180,181,182,183,184,185 187,188,189,190,191,192,193,194,195,196,...411
Powered by FlippingBook