Ἄρδην ἐμψυχοῦσα, φάος, πῦρ, αἰθέρα, κόσμους.
“Abunde animans, lumen, ignem, æthera, mundos.”
Quid autem hæc sibi velint, haud ab hinc procul paulo post fiet manifestum. Satis
hic esto, differentiam ostendisse, mundani, atque fontani animi. Si quis autem aiat.
Mundus nonne est corporum omnium perfectissimum? Hoc nemo inficiatur. Nonne etiam
corpus perfectissimum est in se, et sibi sufficiens, cum nullo egeat aliunde corpore? Omnia
concedemus præterquam, quod etiamsi nullo egeat corpore, ideo nulla re alia indigere. Esse
namque, et servari, et in conservatione perseverare, sui ipsius natura, minime potest.
Demonstratum enim iam antea est in Panarchia, corpus nullum, corpus mundanum ipsum,
agendi vires nullas, patiendi tantum habere vires. Per quas continue dividi ad minima usque
possit. Non ergo uti corpus est, sibi sufficit. Ut servari ergo in sua essentia posset, superiore
ac potentiore natura alia opus habuit. Incorporea nimirum, quæ tamen in ipsum non
dedignaretur penetrare, ipsumque per singulas partes, et principes, et minus principes, et
minutas etiam particulas contineret, uniret, vinciret, omnium esset vinculum indissolubile.
Corpus namque omne, et mundanum etiam, sui natura est et divile, et partile, et partes habet a
se invicem solutiles, sparsiles. Si singulæ mundi partes spargerentur, nec mundus totus, nec
partes eius consisterent. Ut autem consisterent opus habuerunt, se se quæque in sua essentia
conservare. A sparsilibus se ipsis, id consequi non potuerunt. A non sparsili ego alio id
beneficium fuit adipiscendum. A corpore ergo alio, nequaquam; nisi in infinitum abire voluit:
ab incorporeo igitur. quod tamen esset corpori accommodabile. Accommodatio hæc, unio
quædam est, incorporei cum corpore. Hanc autem esse, non aliam rem quam animum, est
antea demonstratum. Mundi ergo corpus, ut mundi corpus esse, et esse perseveraret, animo
opus habuit, qui ei iungeretur. Animus autem ipso sui esse, suaque præsentia, tria efficit.
Animat, vivificat, movet. Nisi enim adesset corpori, ipsum non animaret. Si non animaret;
vitam ei non præberet. Si vivum ipsum non redderet, neutiquam moveret. Si non moveret,
partes eius non uniret. Si non uniret, neque eas insimul vinciret, si non vinciret, neque
vinculum earum esset. Si vinculum earum non esset, Sympathiam inter se, mundi partes non
haberent. Si Sympathiam non haberent, inter se invicem non paterentur. Si non paterentur,
neque etiam in se se invicem agerent. Si non agerent, nulla mundi pars generaretur, nulla
corrumperetur. Nulla ergo esset rerum generatio, nulla corruptio; nulla etiam mutatio, nulla
alteratio. Corpus tantum iners iaceret mundus, ac vere cadaver. Si animus eius eum totum non
ita circumspitaret, et inspiraret, et introspiraret, et prosperaret totum, singulas eius partes
magnas parvas ne universas, non aliter ac animus brutorum, eorum corpora, perspirat omnia
etiam minima, et ita ea et animat, et vivificat, et movet, ipso sui esse ac sua præsentia: ut nulla
sui pars non animata, non vivens reperiatur. Animus ergo mundanus, ita mundano corpori est
connexus, ut mundum efficiat tam ornatum, unde κόσμος meruerit appellari.
Finis Quarti Libri Pampsichiæ.