FRANCISCI PATRICII
PAMPSYCHIÆ
LIBER QUARTUS
AN MUNDUS SIT ANIMATUS.
Inter divinos animos, principem locum philosophorum multi, mundano animo assignarunt. Ut
qui corporum omnium præstantissimo, perfectissimoque vitam, cognitionem, motionemque
præstaret. Inter hos, de schola Ionica, omnes forte videntur numerandi: Thales, Heraclitus,
Anaxagoras, Archelaus. Et de Italica Pythagoras; eiusque cuncti sectatores, Parmenides, Zeno,
Empedocles. Plato denique cum suis omnibus. Et Stoici forsan universi. Contrariam hisce
viam ingressus est Leucippus, et cum eo Democritus eius auditor, et post hos, et cum hic
Epicurus. Et de tanto philosophantium in Græcia numero, tres hi soli mundum negarunt
animatum esse. Sed si vere Plutarchus scripsit, de Democrito, primus ac postremus, soli, in ea
sententia permansere. Verba illius hæc sunt.
Δεμόκριτος, νοῦν τὸν θεὸν, ἐμπυροειδῆ τὴν τοῦ κόσμου ψυχὴν.
“Democritus, Mentem Deum, igniformem mundi animum.”
Duo ergo illi solitarii, tot ac tantis viris, comparati, nullis erunt viribus. Nisi rationes
afferant, tam validas ut nos persuadere valeant, in mundo regendo casum, quem pro Deo
coluerunt, animo potentiorem esse. Post hoc mundi cadaver, Aristoteles, dum Platoni amicus
esset, ex eius ore excepit, mundum hunc animal esse. Et animo etiam rationali præditum,
idque in sua mystica Philosophia literis mandavit sæpe. Hostis vero postquam ei est factus, et
a Platone, et a se ipso etiam discessit, et suum quoddam dogma in philosophiam intulit, non
mundum universum, sed mundi partem esse animatam. Cœlum scilicet animatum esse,
elementa vero non esse. Quoniam ergo, maxima Peripati pars, hanc eorum principis
sententiam esse nesciunt, eius verba huic afferamus.
Ἡμῖν δ’ ἐπεὶδὴ ὥρισται πρότερον, ὅτι ἐν τοῖς ἔχουσιν ἀρχὴν κινήσεως, αἱ τοιαῦται δυνάμεις
ἐνυπάρχουσιν. Ὁ δ’ οὐρανὸς ἔμψυχος, καὶ ἔχει κινήσεως ἀρχήν, δῆλον ὅτι ἔχει τὸ ἄνω καὶ τὸ
κάτω.
“Nobis vero quoniam determinatum est antea, quod in iis quæ habent motus principium tales
facultates insunt. Cœlum vero animatum est, et habet motus principium, clarum quod habet
sursum, et deorsum.”
Intelligit autem hic, cœli nomine, non mundum, ut altera eius significatione ante
vocaverat, sed cœlum ipsum proprie, quod in circulum movetur. Quæ res tota ea ibi, contra
Pythagoreos disputatione pater. Partibus quoque cœli, astris nimirum, animum, et eum
rationalem uti videtur, tribuit. Hæc enim sua sunt.
Ἀλλ’ ἡμεῖς ὣς περὶ σωμάτων μόνον αυτῶν, καὶ μονάδων τάξιν, μὲν ἐχοντων, ἀψύχων δὲ
πάμπαν διανοούμεθα. Δεῖ δ’ ὡς μετεχόντων ὑπολαμβάνειν πράξεως καὶ ζωῆς
“Sed nos, tamquam de corporibus solum, et unitatibus tantum, ordinem quidem
habentibus, inanimatorum vero prorsus cogitamus. Sed oportet de eis existimare, ut quæ
participent actione, et vita.” Et infert.
Διὸ δεῖ νομίζειν, καὶ τὴν τῶν ἅστρων πρᾶξιν εἶναι τοιαύτην, οιαπερ ἡ τῶν ζώων, καὶ τῶν
φυτῶν.
“Oportet vero putare, astrorum actionem, talem, qualis animalium est, et plantarum.”
Qualis autem plantarum, atque animalium actio est? Nimirum vivere, nutriri, sentire,
moveri. Sine enim vita, actio nulla obiri potest. Vita in his non permanet, nisi nutriantur. Ut
vero nutriantur, cognoscere alimenta debent, cognita, motu quærere. Sua ergo
sententia. Sydera et animo sunt prædita, et vivunt, et nutriuntur, et sentiunt, et moventur
motu, ut animalia progressivo, quo ad actionem suam prodeant. An vero hæc omnia dum
in vetustioribus repræhendit, in sua philosophia sibi constent, suo loco discutietur. Verum et
spheras cœlestes singulas, animatas esse paulo post subdit.