 
          causa esse remur. Quod oris palatum superiorem, quem anatomici, ob cœli similitudinem
        
        
          uraniscum vocant, in fornicis figuram habent concameratum. Qua spacii concavitate, lingua
        
        
          nostra liberior est ad motum, et in omnes partes, flexionem. Quæ res in homine est
        
        
          manifestissima, tum in iis avibus, quæ suo naturali garritu vario, atque cantu, inter se
        
        
          colloquuntur, tum in iis, quæ humanam effingunt locutionem. Reliquis, quæ id non possunt,
        
        
          vel ut nostrum non est satis concameratum, vel lingua brevitate, longitudineve, crassitie
        
        
          aut tenuitate, ad eam evolutionem est inepta. Sicuti brutis reliquis, uraniscus est
        
        
          pressus nimium, et nulla camera formatum. Hæc de primo alogi significatu. De quo si
        
        
          Hermes voluit dicere, non satis plene, verum videtur attigisse.
        
        
          De secundo vero, animæ dialogo, et interno ratiocinio quid dicendum? Nullis
        
        
          animantium animis convenire. τὸ ἄλογον irrationale. Omnes enim animantes ratiocinio in se
        
        
          videntur aliquo uti. Quod ex actionibus eorum veteres multi, et comprehenderunt, et
        
        
          comprobarunt. Inter quos, gravis author Plutarchus, et eum secutus, gravior philosophus
        
        
          Porphyrius, innumeris omnis animalium generis, comprobarunt exprimentis. Æreorum,
        
        
          Marinorum, Aquatilium, Terrestrium, quadrupedum atque serpentium. Quorum fere nulla
        
        
          species est, quæ non sit ostensa, ratiocinio uti, tum ad utilium cuique rerum adeptionem, et
        
        
          consectationem, tum ad vitationem, et fugam earum, quas nocivas sibi esse senserint.
        
        
          Tum etiam ad virtutum quarundam ostensionem, fortitudinis, temperantiæ, castitatis, atque
        
        
          similium aliarum. Et ingenii mirandas quasdas vires, tum in sentiendo, tum etiam
        
        
          in præsentiendo. Et actiones ostendant pleraque et actus quosdam animi, longe
        
        
          sagaciores, quam vir ullus quantumvis cordatus, et vafer in opus unquam dederit. Quæ res
        
        
          quidem omnes ostendunt animos brutorum, non solum dialogos in se ipsos facere,
        
        
          verum etiam, et Plutarchus ait, syllosismos. Quales, nedum vulgus hominum, sed
        
        
          aliquando philosophi quoque exercitati nectere non habeant in promptu. Exemplis huc ex
        
        
          utroque auctore transcribendis, non immorabitur. Inde, ubi plurima sunt, si quis cupiat,
        
        
          sibi capiat. Nos cum ipsis, et cum antiquiore Pythagora ita concludimus. Animalia,
        
        
          quæ vel προφορικῷ λόγῳ, prolativa oratione, vel ἐνδιαθέτῳ intrinseca ratione utantur, ea
        
        
          minime, esse posse irrationalia, ἄλογα. Ea autem esse ea omnia, quæ sensu, et memoria sint
        
        
          prædita. Memoria autem nulla sunt, qua aliqua non polleant. Omnia namque, et proficuorum,
        
        
          et nocuorum recordantur. Hoc autem nihil aliud est, quam prioris termini sensu percepti, cum
        
        
          posteriore, collectio, et coniunctio. Hoc autem ratiocinii est opus, et animi intra se
        
        
          ipsum syllogizantis munus. Sensus autem, qui se se in memoriam fundit, et sua imagine
        
        
          eam figurat, cognitio proculdubio est. Omnem autem cognitionem ab intellectu primario, in
        
        
          res inferas omnes descendere, iam antea est ostensum. Ab eo namque cognitionis, notitionis
        
        
          quidem sit influxus in essentiam, vitamque primas. Qui in intellectu perficitur ita, ut non
        
        
          solum sibi ipse sufficiat, sed in animum a se productum, eam transfundat, non eadem uti
        
        
          docebamus, quæ in ipso erat, excellentia sed gradu inferiore. Omnis autem animus (excipimus
        
        
          nunc, ob causas quas diximus humanum) intelllectus est proles, vel mundani animi, est portio.
        
        
          Quocumque id intelligatur, modo, omnis animus est rationalis. Sed homines, id sibi dici
        
        
          dedignantur. Quia videantur bruta sibi comparari. Ita et principes cum plebe. Divites cum
        
        
          pauperibus, scientes cum ignaris dedignantur colloqui. Quasi ipsi propriam ammittant
        
        
          dignitatem illi, sibi surrepta dignitate, ea augeantur. Ita fiet inter homines, et bruta, ut si hæc
        
        
          quoque rationalia sint, homo de dignitate sua deiiciatur. Sed philosopho non sunt hæc
        
        
          exhorrenda, si vera sint, sin falsa, penitus sunt abolenda.
        
        
          Quæstionem igitur repetamus. Bruta animalia putantur, ἄλογα irrationalia esse.
        
        
          Quod careant oratione. λόγῳ, scilicet προφοιρκῷ, oratione prolativa. Quod itidem
        
        
          careant, λόγῳ ἐνδιαθέτῳ ratione interna, et animi dialogo, et syllogismo. Utrumque hoc esse
        
        
          falsum innumeris experimentis viri illi demonstrarunt. Loquuntur enim præter pisces, et quæ
        
        
          diximus reptilia, animalia omnia. Non quidem humana lingua, nec tum forte dearticulata,
        
        
          loquuntur tamen sua specie quæque, prout ei sermonis instrumenta sunt tributa a natura