discedat? Neque enim locus ipsum sequetur si immobilis sit, et immobilis cum sit, locus
amplius non est, cum nullum amplius contineat locatum. Vel ergo vacuum ibi fiet, quod ab eo
non est concessum. Vel superficies confundetur; et in unam molem cum suo corpore coibit,
atque ita immobilis non erit. His ergo omnibus rationibus falsum esse apparet, Locum, duobus
tantum constare intervallis; et verum esse, constare ipsum, intervallis tribus, quibus tria
corporis locati intervalla capiantur. Ita ut longitudo loci, longitudini locati, et latitudo,
latitudini, et profunditas profunditati, et correspondeant, et omnino sint inter se
æquales. Locus ergo integer erit, non superficies ambientis sola, sed profunditas etiam, intra
superficiem existens, simul cum illis. Sed quid nam? Ambiens, corpus est; quod locatur,
corpus itidem est, corpora ne duo, profunditatibus suis, se se penetrabunt? Et corporum
penetratio concedetur? Id vero impossibile est. Locatum corpus, profunditatem suam,
locum ingrediens, et inde egrediens, secum semper gerit. Locans vero corpus profunditate
sua, locati profunditatem et recepit prius, et dimisit postea, ut secum auferret. At quo nam
locantis profunditas abierat, dum locati profunditas reciperetur? Id ne imaginari quidem licet.
Ergo necesse est, ut locans corpus, dum locatum recipit, ipsum totum inde discedat,
et spacium quod ibi immobile est, relinquat se ipso vacuum, ut ingrediente corpore impleatur.
Et hoc itidem recedente toto, spacium illud ipsum, quod ibi est immobile, aliud ingrediens
recipiat corpus. Atque ita spacium illud, idem semper, et immobile semper, longum, latum, et
profundum stare necesse est, ut egredientia omnia dimittat, et ingredientia omnia recipiat
corpora. Vel corporum penetratio dabitur. At hoc impossibile est. Illud ergo est necessarium.
Hac ergo mutatione, et spacii semper eiusdem mansione, liquido constat, locum aliud esse a
corporibus locatis. Manet enim ille, hæc vero alia, atque alia, et ingrediuntur, et regrediuntur,
nihil illo dimoto. Unde communes hæ loci notiones, ab omnibus philosophantibus confessæ,
et concessæ; Quod locus aliud sit a locato; et quod locus maneat immobilis; locata vero
corpora ex uno loco, in aliud moveantur. Cum autem dicitur locum esse aliud a locato, ita
est accipiendum, ut locatum omne, corpus sit: locus autem sit non corpus, ne scilicet duo
corpora se se invicem penetrent. Ergo locus, quia corpus non est, necessario erit spacium trina
dimensione præditum, longitudine, latitudine, atque profunditate, quibus corporis locati
longitudinem, latitudinem et profunditatem in se recipiat, et capiat. Et spacium tale trinum,
verus est locus, aliud a locato, immobile per se, et locato corpori quaqua versum æquale.
Locus ergo proprium spacium habet, diversum a spacio corporis proprio. Imo spacium ipsum
trinum, vere est locus; et locus vere est spacium trinum. Neque spacium loco accidit, sicuti
corpori accidit. Proprium enim corpori naturali, qua corpus naturale est antitypia illa est, et
quam vocant anteresim. Hoc est resistentia, et renitentia. Quæ renitentia, trinon illo spacio
opus habuit, ut subsisteret. Qua ratione tres distantiæ, sunt fere corpori, tam alienæ, quam
fuerant corporeis. Loco vero ita propriæ sunt, ut ei non accidant, aut ei aliunde accedant, sed
ipse locus, non sit aliud, quam distantiæ illæ. Et spacium, verus sit locus. Et locus, verum
sit spacium. Ita vere dictum fuerit. Loci potentiam admirabilem quandam esse, et
omnium primam. Locus enim natura, ante corpus ita est, sicut corpus est, ante corporea.
“Nam sine quo aliorum nihil est, et id sine aliis possit esse, necessario, primum est.”
Verum locus, non ne relatione dicitur ad locatum? Sicuti relatione ad filium pater
dicitur? Id ita esse consensu omnium est firmatum. Verum sicuti pater, si relatio cesset ad
filium, est etiam vel animal aliquod, vel homo, ita locus, sine locati relatione, potest
aliquid per se esse. Id autem veteres vacuum vocavere; hac scilicet altera ratione, ut spacium
idem, si corpus contineret, locus appellaretur. Si vero nullum contineret corpus, vacuum
nominaretur. Re autem vera eadem res essent, vacuum, spacium, plenum, et locus. Qua
plenum corpore est, esse locum; qua vero sine corpore est, esse vacuum. Atque ideo
vacuo huic necesse est, communes esse tres illas dimensiones, longitudinem, latitudinem,
et profunditatem, sicuti et loco. Et vacuum ipsum, non aliud esse, quam trine dimensum
spacium. Quid ergo, spacium ne in rerum natura reperietur, quod vacuum sit re vera, et nullo