interna mole. Cur non sit etiam hisce continuata, et correspondens in cœli eiusdem extima
superficie, et suprema? Vel enim ibi superficiem cœlum habet, vel non habet? Si dicatur non
habere, ridiculum fiet, ut vel cœlum non sit corpus, vel sit corpus, sine superficie. Quæ si
falsa sunt, necesse est, ut cœlum extimam quoque superficiem habeat, et necesse est eam
longam, et latam esse, vel xxx illos, et xii gradus, vel maiores, vel minores alios. Si ergo signi
in ea superficie longitudo est, et latitudo, necesse est alterumtantum, spacii illius inanis ei
contiguum esse, xxx scilicet gradus longum, xii latum.
Et quanto a cœli superficie extimæ lineæ Arietem includentes, magis protrahantur, semper
maius, ac maius spacium comprahendent. Hac in re Ariete extimo demonstrata nemo dubitet,
quin in reliquis signis xi idem fieri possit; xii ergo Zodiaci signa, in suprema cœli superficie,
tantumdem spacii inanis, contiguum sibi singula habebunt, quantum ipsa sunt. Longum
nempe tota longitudine gradus ccclx latum vero xii. Si vero a principio, et sine cuiusque signi
lineæ per superficiem cœli eandem, usque ad utrumque polum proirahantur, instar
peponis cuiusdam. eam in xii partes æquales dispescent. Quarum partium singulæ, totidem
spacii inanis illius partes sibi contiguas necessario habebunt. Atque ita universum cœlum, ac
mundus universus extimo spacio circundabitur necessario. Quæ res ita clara modo facta est,
ut si quis de ea dubitet amplius, dubitem an compos oculorum, et mentis fiet. Verum si
quis amplius amet audire, audiat, et hæc. Veterum elegantissimi quidam Physici
autumarunt, mundum hunc conflagraturum. Si in vapores, vel in fumum resolvatur, tum
centies millies, et forte amplius, maiorem occupabit locum. At locus hic, spacium illud fuerit
inane, quod corpore replente, locus nuncupabitur. Nunc nullo implente corpore, inane
tantummodo est spacium. Idque cogitatione compræhenderunt ii, qui hoc dogma intulerunt,
non absimili ab ea abstractione, qua Physici alii in mathematum intellectione utuntur. Et sicut
his nihil sequitur absurdum, ita illi cogitationi conflagrationis, absurdi sequetur nihil. Sicuti
neque huic aliæ. Si mundus universus mente cogitetur suo loco moveri, inane illud spacium,
necessario replebit, locumque in eo sibi efficiet. Quod nunc, quia corpus nullum continet,
spacium tantummodo est inane. Præterea si mundus etiam hic, in minorem a Deo contrahatur
molem, eius loci, qui nunc est, vacuum remanebit spacium, ut ommittamus, quæ, aliqui de
homine in supremo cœlo stante, vel brachio extra porrecto cogitatione admiserunt. Esto hisce
rationibus comprobatum, extra mundum spacium inane esse. Quod, locus non est quidem, sit
autem cogitatione locus, et re ipsa forte, aliquando locus fiet.
Spacium hoc, quod mundum universum, undequaque extrinsecus amplectitur, eterum
alii finitum esse dixerunt, infinitum alii: Sunt etiam qui rerum omnium maximum
dixerunt. Hoc qui asservit, a vero non aberravit, Thales Milesius, rationemque dicti sui
optimam attulit. Interrogatus quid nam maximum esset, locus, respondit. Alia namque omnia,
mundus continet; locus vero mundum ipsum. Optime inquam respondit, si pro loco hoc
maximo, inane extra mundum spacium intellexit. Posidonius vero, infinitum non esse
docuit, sed tantum, quantum sufficiat ad capiendum mundi resolutionem in ignem. Stoici
vero alii infinitum esse affirmarunt; sed quibus rationibus id confirmarunt, nequaquam
constat. Nos alia ingredientes via, dicimus, spacium quod est extra mundum, et finitum esse,