et infinitum. Finitum quidem ea parte, qua mundi extimam superficiem contingit. Non
quidem proprio, et naturali fine suo, sed mundi terminis. Qua vero digreditur a mundo, ab
eoque procul abit, in infinitum transit. Idque ita esse, his rationibus probamus. Si alicubi in
eo abitu, et discessu spacium illud finiretur, vel proprio finiretur termino, vel alieno, vel
utroque, vel neutro. Proprio quidem terminari, ratio non videtur suadere posse. Etenim qua
terminaret, alterius esset naturæ ab ea, qua terminaretur, et fieret idem et terminus, et
terminatum. ac veluti idem locus esset, et locatum. Hæc autem nulla rerum permittit natura.
Dissimilitudo itidem hæc, quo modo, a seipso genita comprobabitur? Terminari namque
passio quædam est, terminare vero actio. At quo pacto aliquid, et agit, in seipsum, et a se
ipso patitur respectu eiusdem? Si id fieri nequeat (quoniam quia patitur in potentia est, qua
vero agit iam actu est) dicendum si spacium illud terminatur, ab alio terminari aliquo. Veluti
eiusdem spacii ea pars, quæ mundum proxime ambit, a mundo patitur, et terminatur. At
procul a mundo terminari poterit, cum termini eorum qui se se mutuo terminant, et
terminantur, contigui, et se se contingentes esse debeant? Non ergo mundus, spacium, quod a
se distat longissime, terminare potest. Neque ergo a se ipso, neque a mundo, spacium, quod a
mundo est procul, terminatur. Neque etiam ab alio ibi terminari potest. Vel enim corpus illud
esset, vel incorporeum aliquid, vel medium aliud tale, quale est spacium ipsum. At si tale
medium dicatur, et a spacio relinquo, nihil dissimile, cur non potius idem cum eo dicetur?
Atque ita a se ipso terminaretur? Cuius contrarium est, ostensum. Neque etiam a corpore ullo
ibi terminari potest. Omne enim corpus intra mundum est. Deinde si corpus etiam aliquod
extra mundum afferatur esse, quæremus nos, an id corpus spacium occupet, ut locum? Si
respondeatur non occupare, quia spacio universo superficie aliqua sui finem imponat, tum
dicemus non id non esse corpus, quia trine non sit dimensum. At si trine dimensum esse
supponatur, necessario spacium occupat, atque ita spacium aliud extra universum spacium
erit, quod ei finem imponat. Deinde quæremus, an et spacium hoc aliud, et corpus ipsum
occupans, finitum sit, vel infinitum? Si finitum dicatur, a quo nam finitur? Per easdemque
interrogationes, ad hanc ipsam, infinities recidemus. Si infinitum respondeatur esse, iterum
rogabimus, cur nam, ut uni infinito finis statuarum, infinitum aliud frustra fingatur? A corpore
ergo nullo, vel finito, vel infinito, spacium illud primum, a mundo abiens terminatur, aut
terminari potest. Quod si incorporeo aliquo asseratur spacium primum finiri; Quæremus nos,
an incorporeum hoc, terminos et ipsum habeat, quibus spacium terminet, vel non habeat? Si
non habere dicitur, tunc inferemus nos, id non posse terminare. Omne enim quod alia
terminat, suis ea terminat terminis. Si asseratur terminos habere, iam, vel linea est, vel
superficies, vel corpus. At linea, et superficies quo modo profunditatem etiam spacii illius
terminabunt? Et præterea, et lineam, et superficiem, non nisi in corpore, aut in spacio trine
dimenso reperiri. Corpore autem, vel spacio, non finiri spacium, iam est demonstratum.
Cum ergo, nec corporis terminis, nec spacii alterius, nec suis, nec incorporeis finiatur,
necessario concluditur, spacium illud a mundo recedens, in infinitum recedere, et
infinitum esse. At qua nam infinitate? Potentiali ne (ut ita loquar) an actuali? Sane si
potentiali diceretur, sequeretur necessario, ut nunc finitum esset, postea infinitum fieret, et
quidem in potentia adhuc. Quod si dictu sit absurdum, nos spacium illud, actu infinitum esse
concludemus. At infinitum, lineis ne? An superficiebus, an etiam profunditatibus? Sane
omnibus. Nam si infinitum uno sit, omnibus etiam necessario est infinitum: præterquam ubi
mundum tangit, vel mentis nostræ conceptione terminatur. Sed hic terminus naturam eius non
mutat, nec ab infinitate sua dimovet. De Spacio vero, quod mundum capit, et quod mundi est
locus, et in quo mundus est, et quod in mundo, quid aiemus? Eiusdem ne est naturæ, cum
exteriore illo infinito, vel naturæ alterius? Et eius profecto est, et alterius. Eiusdem quidem
est, veterum testimonio. Qui omnes dixerunt, idem esse spacium inane, et locum. Locum
quidem tunc vocari, quando corpore est plenum; quando vero corpus non continet, vocari
inane. Cui dogmati, rationes aliquot addamus. Neutrum ipsorum, corpus est: utrumque corpus