paratum? Locus ergo vere, corporibus, corporeisque, natura et tempore est prior. At si
locus non nisi quatenus corpus locat, locus dicitur, sui autem natura, ante quam locus sit
spacii totius pars est, spacii hæc pars ante locum est. Et quia pars et totum natura simul sunt,
spacium etiam universum ante locum est natura. Si item locus et vacuum idem sunt, et
vacuum natura et cogitatione plenum præcedat, locus autem quatenus locus est, plenum est?
Vacuum certe ante locum, et prius loco debet esse. At spaciiproprium est, ut vacuum sit,
spacum ergo natura, et tempore prius loco est. At cum entia nulla alia in natura sint
præter hæc quatuor, spacium, locus, corpus, qualitas; corpus autem qualitate prius est; et
corpore locus, et loco spacium, spacium nimirum rerum omnium primum est. Mundus itidem
prior omnibus quæ in eo sunt locis, corporibus, qualitatibus est. Spacium autem ante quam
mundus est: spacium numirum, mundanorum omnium primum erit. Quin etiam prius
ipso mundo. Nam si mundus prorsus corrumpatur, atque in nihilum redigatur, quod
veterum non ignobiles fore tradidere, spacium in quo nunc mundus ut in loco est, inane
prorsus remanebit. At si iterum, cœlos novos, terramque novam, Deus reficiat, quod
sapientum multi; et divino viri afflati spiritu pronunciarunt, spacium præexistit, quod novos
capere possit cœlos, terramque novam. Ante quam hic quem incolimus mundus a Deo esset
fabrefactus inane erat, in quo vel atomi volitabant, vel chaos volutabatur, vel materia informis,
motibus inordinatis voluebatur: spacium ergo ibi erat ante mundi formationem. Est ergo
spacium sui natura mundo prius, primumque rerum omnium mundanarum; ante quod nihil
fuit: et post quod omnia fuere.
Spacium ergo hoc, quod ante mundum fuit, et post quod mundus est, et quod mundum
et capit, et excedit, quidnam tandem est? Aptitudo ne simplex ad capienda tantum corpora est,
et aliud nihil? Suscipit quidem spacium hoc corpora omnia, sed non videtur, aliud nihil esse,
quam aptitudo. Sane, si quicquam rerum sit, vel substantia est vel accidens. Et si substantia
est, vel incorporeum quid est, vel corpus. Si vero accidens, vel quantitas, vel qualitas, vel
aliud quid tale. Profecto dicimus nos, spacium per se ipsum, cum mundum præcedat, cumque
extra mundum sit, nihil rerum esse mundanarum, præter eam eius partem, quæ mundum capit,
aut quod mundus suo corpore occupat: verum alia res a mundo diversa est. Mundus enim
corpus est, spacium vero corpus minime est, nulla ergo categoriarum, spacium complectitur,
ante eas omnes est, extra eas omnes est. Quid ergo est? Hypostasis, diastema est, diastasis:
ectasis est, extensio est, intervallum est, capedo est, atque intercapedo. Ergo quantitas? Ergo
accidens? Ergo accidens ante substantiam? Et ante corpus? Architas uterque, et senior
Pythagoræ auditor, et iunior Platonis amicus, et qui eos secuti sunt scriptores
categoriarum, hoc spacium non cognovere. Sed sunto categoriæ in mundanis bene positæ
spacium de mundanis non est; aliud quam mundus est, nulli mundanæ rei accidit, sive ea
corpus sit, sive non corpus, sive substantia, sive accidens, omnia hæc antecedit; omnia illi uti
accedunt, sic etiam accidunt; ita ut non solum quæ in categoriis numerantur accidentia, verum
etiam quæ ibi est substantia, illi sunt accidentia. Itaque aliter de eo philosophandum, quam ex
categoriis. Spacium ergo extensio est hypostatica, per se substans, nulli inhærens. Non est
quantitas. Et si quantitas est, non est illa categoriarum, sed ante eam, eiusque fons et origo.
Non ergo accidens dici potest neque enim cuiquam accidit substantiæ. Quid ergo substantia ne
est? Si substantia est, id quod per se substat, spacium maxime omnium substantia est: substat
enim per se, nulli innititur ut sit; nullius eget, quo sustineatur, sed ipsum, substantiis
sustentationem præbet, easque ut sint sustentat. Si substantia est, quod per se existit, spacium
omnium maxime substantia est; quia maxime omnium per se existit. Si substantia est, quæ
aliis substat, spacium maxime omnium substantia est; omnibus enim substat aliis naturæ
rebus. Si substantia est, quæ nulla aliarum rerum eget ad esse, spacium omnium maxime
substantia est, nullo enim aliorum eget, ut sit; reliqua omnia, ut sint, eget spacio. Si substantia,
primum omnium entium est, spacium maxime omnium substantia est. Primum enim aliarum
rerum omnium esse iam est probatum. Hisce ergo rationibus omnibus patuit clarissime,