per corpora protensis, reperiti sicuti in corporibus ipsis. Sed in hoc different hæ ab illis, quod
illæ sint corporum propriæ, hæ vero, qualitatibus sunt alienæ. Qualitates namque non sunt
quantæ, aut magnæ, aut longæ, aut latæ, aut profundæ per se, et sui natura, sed sunt tales ex
accidenti, quia nimirum per corpora quæ, et quanta sunt, et magnitudinem habent, et trine sunt
dimensa protenduntur. Et ergo in iis, spacium, sed alienum. Est itidem in corporibus
omnibus, sed proprium.
Sed spacium esse, et esse aliquid, et trinum esse; et in corporeis, corporibusque
omnibus reperiri, proprium, et alienum, satis est superiore sermone demonstratum. Verum non
in hoc forsitan quæstio hæc versatur, an corpora in se spacium habeant. Sed in eo potius,
an ullum sit aliud spacium, quam quod singulis inest corporibus. Quod scilicet nulli corpori sit
proprium? Quam quæstionem in hunc modum discutiamus. Tria illa spacia
longitudo, latitudo, atque profunditas, loco etiam tributa sunt, sic enim de eo, apud veteres
scriptum est alicubi: “Diastemata quidem habet tria, longitudinem, latitudinem, et
profunditatem, quibus terminatur corpus omne. Impossibile autem est, locum esse corpus.”
Quibus verbis, loco, tria spacia illa, tributa sunt, quæ omnia corpora terminant, et
locum esse corpus, dicitur esse impossibile. Locus ergo tria spacia habet, quæ habet omne
corpus, et tamen locus non est corpus. At si locus non est corpus, quid ergo est? Linea quidem
nequaquam est, hæc enim unum spacium solum habet, et non tria. Quid ergo est? Nempe
incorporeum quiddam, corporis dimensiones omnes habens, neque tamen corpus
existens. Verum Aristoteles, qui loco tria spacia dederat, quasi oblitus fui, quod confessus
prius fuerat, negavit postea. Negat enim cum ait: “Necesse est locum esse, terminum
continentis corporis, quo contingit contentum.” Quo sermone superficiem ambientis
corporis designat locum esse. Assertionem hanc illi contrariam, vel illam contrariam isti, uti
contrarias nihili pendamus, sed veritatem rei exactissime perpendamus. Duæ sunt
sententiæ, Altera, quæ asseverat, Locus tria habet intervalla. Altera, quæ ait, Locus duo habet
intervalla. Utra harum verior? Certum iam factum corpus, quod locatur, tres habere
distantias. Locum vero sententia priore tres itidem habere, posteriore, duas. Primo sane
intuitu, cuique hominum, verisimilius videri potest, ut tres locati corporis dimensiones, in
tribus loci talibus distantiis, locum habeant. Si quis contra sentiat, rationem validam,
veramque afferat oportet, qua ostendat, quo pacto, tria intervalla, locentur in duobus? Deinde,
quoniam assertor ille idem, inter loci conditiones posuit, locum, nec maiorem, nec minorem
locato corpore esse; ut demonstret est necesse, quo nam pacto, superficies tantum, e
duobus constans intervallis, corpori e tribus constanti, æqualis esse queat? Et quomodo locus,
si superficies est, corpus ita locet, ut locus aliquis sit, qui corpus non locet? Non enim a
superficie, profunditas locati corporis locatur. Et quo item modo corpus aliquod sit, quod
maxime profunditate constat, et non sit in loco sua profunditate? Inter loci itidem conditiones
hæc alia est posita, ut locus contineat locatum. Totum ne interrogo continere debet? an
partem, vel partes aliquas extra relinquere. Si pars aliqua extra relinquatur, iam locus, non
continet locatum, uti afferebatur. Totum ergo necesse est, ut locus, contineat locatum. Et si
totum continere debet, profunditatem etiam locati, necessario continebit. At quo modo
superficies, quæ locus esse dicitur, cum duas tantum habet dimensiones, longitudinem, et
latitudinem, locabit longitudinem, et latitudinem, et tertiam præterea locati corporis
profunditatem? Si non continet, et hæc, neque hæc locata est, neque locus continet locatum;
neque locus æqualis est locato, nec locatum æquale loco est. Si vero continet, quo pacto
locatum corpus seposita profunditate, ex corpore superficies evasit? Ad hæc, si in loco est id
corpus, quod aliud corpus extra se habet, quod locatum ambiat, quærimus, an ambiens corpus
inde moveatur, secum auferat suam superficiem, quæ locus dicitur, an vero ibi relinquat? Si
relinquit, iam corpus datur sine superficie, quod cachinis subsanandum est. Sin vero secum
auferat, quo modo servabitur, alia conditio illa, qua ab eodem assertore dicitur. Vult enim
immobilis esse locus? Præterea quo modo immobilis erit locus, si corpus locatum ex eo