recipere est aptum. Utrumque corpori cedit: utrumque trine est dimensum; utrumque
corporum dimensiones penetrare potest. Neutrum corporibus resistit, utrumque corporibus
motis, locum et cædit, et præstat; et sicuti corporis propria est resistentia, et renitentia, et
antitypia, quæ ut corpus naturale sit, ei causam præstat. Sic spacii utriusque proprium est,
cessio corporibus, eorumque motibus præstita. In eo tantum differunt, ut alterum, quod
mundum locat, sit plenum mundi corpore; alterum vero, sit corpore omni vacuum. In eo
etiam, differt hoc ab illo, quod illud, et finitum est, et infinitum, hoc autem totum est finitum.
Et a medio sui, undequaque æquale. Si enim a centro ipsius, quod est mundi centrum,
quaquaversum lineæ protrahantur, usque ad mundi convexam superficiem, æquales erunt
omnes, sed finitæ. Si vero etiam, atque etiam protendantur, quo usque protrahi possunt,
æquales itidem, sed infinitæ erunt, possunt enim per universum, extra mundum positum
spacium infinitum, protendi. In medio ergo universi infiniti spaci; centrum spacii est. Et
spacium quod circa centrum est, usque ad mundi convexum, medium universi spacii est.
Diversum quoque ab exteriore illo, mundanum hoc medium, ac finitum est rationibus aliis.
Illud enim inane, ac vacuum totum est, quantumcunque est. Hoc vero plenum mundo est, ac
mundi corporibus omnibus. Minutis tantum inter corpora intervalli vacui distinctum: quæ
tamen vacua intervalla tanta, ac totidem sunt, quanta, et quot sunt pleni spacia revera. Plenum
tamen vulgo, et sensui vocatur; vacuum est uti ostendimus, rationi. Et qua plenum est, non
equidem ad eius pertinet essentiam, sed plenitudo ei accidens est; a corporibus nimirum
plenitudo illi accedit, quæ ab eo natura sunt diversa, ita, ut spacia, quæ propria corporum
superius diximus, accidentia fere sunt illis, essentia vero eorum, in antitypia illa, et renitentia
consistit. Quare si plenum esse, spacio huic mundano accidit; vacuum esse ad essentiam eius
pertinebit. Nam, et dimidia mundani spacii pars vacua est, et universum illud extra
mundanum est inane. Quæ res etiamsi ita sit, attamen magnam vim, erga se se implentia
exercet corpora. Ita, ut ea cuncta, nihil resistentia, eorum resistente, aut obstante nullo
penetret. Et e contra, in tantum viribus caret, ut a corporibus omnibus, nihil eo prorsus
renitente penetretur. Dividat etiam corpora omnia: et a corporibus omnibus dividatur. Nullum
corpus lædat; a nullo corpore lædatur. Nullum tamen impossibile inde sequatur. Non est enim
eis simile; non est eis contrarium. Neque enim eis repugnat: neque ab eis contrarium. Neque
enim eis repugnat: neque ab eis repugnatur, et dum illis resistere nequit, omnibus tamen sese
indit. Atque illis sua puncta, suas lineas, sua superficies, impertit et profunditates, se seque his
neutiquam privans, illis largitur, ut illa sibi habeant, quæ sibi retinet ipsum. Atque ita evenit,
ut dum qua plenum est, omnia penetrat, et ab omnibus penetretur; omnia item
comprahendat, et ab omnibus comprahendatur; et dum omnia terminat, ab omnibus
terminetur. Cum vero hæc omnia, et faciat, et patiatur, et corporibus omnibus largiatur, ut sint,
ut agant, ut patiantur, cur omnis corporum essentiæ, actionis, ac passionis non dicatur esse
principium? Et cum corpora omnia finiat, cur corporum etiam finis non existimetur? Atque
hinc, et principium rerum, et finis itidem esse non asseratur? Et cum finitum, et infinitum sit,
cur, et principium, et finis, finita, et infinita non dicentur? Quorum pleraque præstantissimi
veterum dixere, vel forte dicere voluere.
Corporeas qualitates, quas per corpora diximus protendi, corporibus ipsis esse
posteriores, nemini dubium videri debet. Sunt enim ipsæ, quæcunque, et quotcunque sint,
accidentia; corpora vero substantiæ sunt, substantias autem accidentibus priores esse, nemini
dubium itidem esse potest. Corpora ergo qualitatibus suis sunt priora. Corporibus vero priores
sunt loci. Nam si locus, prius corpore non esset, tunc corpora non essent in loco,
quod impossibile esse philosophis omnibus est confessum. Atque ideo dictum est venerum
cavillatori. “Admirabilis quædam est loci natura, et prior omnibus. Nam sine quo,
aliorum nullum esse potest, et ipsum sine illis potest esse, necessarium est, primum esse.”
Nam si corpora fierent, et locus eis non esset præparatus, ubi nam locarentur? Si
arbor aliqua modo e terra pullulet, ac crescat, quo nam crescet, si locum non reperiat ibi esse