reperiri, per quam corpora moverentur, magnisque cavillationum aggeribus hanc
sententiam, quæ a nemine. Vel lata, vel prolata fuerat, annixus est pessum dare. Quos cavillos
si quis ad rectam rationem a nobis modo expositam revocet, et fucum sophismatum facile
cognoscet, et vanitatem hominis agnoscet. Sed ad rem revertamur. Qua ratione ostendimus
aquam, et ærem densari; eadem ostensi potest aliorum corporum condensatio. Quæ tunc
densantur, cum partes ipsorum in poros, qui inania sunt spaciola, se se recipiunt. Rursus
vero rarescunt, cum ex vacui recessibus illis, in priora itidem loca, quæ recesserant partes,
redeunt. Cumque, et liquida corpora, et solida, quæ omnia porosa sunt, inania illa spaciola sibi
interspersa habeant, cur non poterimus affirmare, tantundem in mundo vacuum esse, quantum
sit plenum? Non est enim a ratione alienum, naturam ex æquo utrumque providisse, quando
utrumque ex æquo, rebus suis, usui esse posset; dum ex densis rara efficit, et rara, quæ sunt,
ad densitatem redigit; quibus modis duobus, generationes omnes suas peragit. Omnia autem
recta cum ratione, naturam agere, omnibus philosophantibus est iam concessum. Atque hæc
de minimis vacuis a natura rebus interseminatis dicta sunto. Ad alterum illud transeamus, ad
maiora scilicet vacua.
Fieri namque, vi aliqua, atque arte adhibita, spacia vacua maiora, interdum sensus ipse
declarat. Exemplis hoc declaremus. Sphæram lamineam conficiamus, stamno suso,
undique optime occlusam, in eamque foramine uno siphonem lamineum immittamus ad
mediam usque. Eam proculdubio ære plenam esse est dicendum. Tunc ore Siphoni admoto,
internum ærem attrahamus, proculdubio multum extrahemus, atque ita neccessario vacui
multum relinquetur. Præterea, Clepsydra illa hortensis, qua vacuum non dari, multi conati
sunt astruere, contrarium ostendit, inane scilicet in ea posse fieri. Nam si ipsa in fundo parvula
habeat foramina, digitoque osculum superius comprimatur, aqua non effundutur quidem per
fundi illa foraminula. Atque ita videtur vacuum non admittere. At si foramen unum, vel plura
in fundo fiant magna, aqua per ea vel plura in fundo fiant magna, aqua per ea sine dubio
effluet; et antequam tota effluat in parte eius vacuum intus remanebit. Hanc autem rem
experientia ostendit. Quinimo, per parvula illa foramina, si Clepsydra impleatur arena, hæc
illico, uti aqua gravior decidet. Idem, et mel, et oleum faciet. Si itidem vas aliquod aqua
repleamus, vel oleo, vel vino, ad amussimque occludatur, deinde Iovi frigidissimo in hyeme
exponatur, liquor ille in glaciem concrescet, et vasis partem vacuam efficiet. Hæc omnia per
se quisque experiri potest. Contrariis ergo pluribus his experientiis, quod priore illa negabatur,
vacuum spacium dari posse confirmatur. Quod hac alia quoque patebit. Si utris aqua plenus,
pressus aquam effundat, compressus remanebit. Tunc os eius per quod aqua est effusa, quam
arctissime obligetur. Hoc facto, venter utris, manibus extendatur, sequetur ille manus, atque
ita internum spacium amplum fiet, in quod, cum nec ær, nec aqua, nec aliud corpus, per os
obligatum, ingressum est, cui dubium posthac erit, totum illud spacium omni corpore esse
inane. Et natura ergo, et arte adhibita, esse, et posse esse in mundo vacua, et inania spacia,
sensus ipse, et experientia, et ratio ex hisce ducta clarissime demonstravit.
Extra autem mundum universum, inane spacium esse, nihil obstante Aristotelis aut
authoritas, aut rationes. Quibus extra cœlum, locum, vacuum, corpus, motum, tempus
nullum esse contendit. Nemque enim negavit, spacium inane ibi esse. Sed negavit, tale
vacuum esse, quod corpus caperet, et locus fieret. Et si maxime negasset, spacium ibi esse,
neque tamen rationibus id demonstrasset; nihil nobis obstasset, quin spacium ibi esse,
rationibus obstendere possemus. Probemus itaque, non quidem sensu, qui illuc non pertingit,
neque ullius authoritate, quam tamen aliorum veterum, Aristotelicæ contraponere haberemus.
Sed rationibus fere sensatis, extra mundum spacium esse, illud inane demonstremus.
Dicimus ergo inter stellas fixas, duodecim esse signorum Zodiaci figuras, cum aliis
non paucis. Signum unum integrum sumamus. Esto Arietis. Hoc astrologi, rerum
cœlestium gnari, longum esse ponunt gradus xxx latum xii. Sicuti Zodiaci signa reliqua.
Longitudo hæc Arietis, est in intima cœli superficie: est, et in cœli corpore profundo, atque