Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 195

inferiora omnia, Animos, naturas, qualitates, formas, corpora, descendunt, propriæ cuique et
unitates, et essentiæ, et vitæ, et montes, et animæ, et naturæ, et qualitates et formæ. Quibus
ornantur corpora, et pulcherrimum efficitur, hoc universum. Quæ autem illinc descendunt,
ratione, ratione carere possunt dici? Sed secundum illud hoc loci obiecient. Ea quæ in brutis a
ratione atque animo videantur proficisci, non animi esse opera, sed naturæ. Hæc ratio ex
Peripato frequentissima venit. Sed qua ratione veniat non satis notum. Naturam enim, quid sit
ignorant. Natura inquiunt, est principium motus, et quietis, in eo in quo est. Principium hoc
duplex. Materia, et forma. Quid ergo Materia ne in causa est, cur vulpis, in transitu fluminis,
gelu obducti, Syllogizet an tota eius aqua sit concreta, an vero non; et Syllogismo facto, ut
Plutarchus ait, vel transit vel regreditur. Pecus autem cur non eundem faciat Syllogismum, aut
Animus, materia est in causa. At his omnibus proxima materia est caro, humores. Media, ipsa
elementa, primissima materia eorundem ea erit, quam primam vocant, et omnibus
subiectam faciunt. Sed materia non videtur tam exactam differentiam in hæc animalia posse
facere. Ergo eam faciet altera natura, forma ipsa. At animalium forma, quid nam aliud, quam
animus ipsorum est? Vulpinus animus, vulpus est forma. Equinus equi, leoninus leonis, ex
communi videlicet philosophantium schola. Secus est apud nos, sicuti postea patescet. Vel
ergo animus brutorum dicatur illa edere opera, quæ viri illi recensuerunt, sive natura ipsorum
efficere soleat, asine ratione fieri, nullo modo poterunt dici. Nam et natura, recta admodum
ratione opera sua cuncta peragere videtur. Unde illa tot Aristotelica fere axiomata. Deus, et
natura nihil frustra faciunt, hoc est nihil sine recta ratione. Natura semper ad aliquem finem
agit. Eorum quæ a natura fiunt, nihil est inordinatum. Natura semper intendit, et facit
optimum. Natura nihil facit casu. Natura semper melius desiderat. Natura nihil agit temere. Et
his similia non pauca. Quæ cum ita sint revera, et ea omnes fateantur, quid nam horum, sine
ratione, aut irrationale poterit dici? Si horum, nihil est irrationale, cur venit in mentem
Philopono, atque Simplicio, et aliis Aristotelis interpretibus, et concedere, et asserere Naturam
esse πρᾶγμα ἄλογον; rem irrationalem? Sed miror magis Proclum, qui quamvis de magnis
esset Platonicis, qui omnia ratione ab opifice facta esse contendunt; in eadem venisse
sententiam, ut Naturam fateatur esse ἄλογον, irrationalem. Sed quæstio hæc, non ante finiri
potest, quam cognitum sit, et demonstratum, quid ipsa sit natura. Quam nos ab animis venire,
usque inde ab initio, posuimus. Et eius tractationis foret legitimus locus, iste, post animas
proxime, si satis sine correlativis suis intelligi posset. Diximus enim superius, inter entia, alia
esse incorpora penitus, alia penitus corpora, media vero inter hæc esse duo, incorpora
corporea. Et in hoc genere esse animum. Alterum esse corporeum incorporeum. In quo
Naturam reponimus, et qualitates, et formas. At sicuti non cognitio corpore non satis
animorum adhuc explicata ratio, quia dictum sit, eos corpora, et attingere, et ingredi, et
vivificare. Multo minus naturæ atque aliorum, quæ corpus necessario habitant, et sine eo esse
nequeunt, Non satis eorum et essentiæ et vires, et actiones poterunt cognosci, nisi prius
explicata corporis totius, et essentia, et proprietate. Neque id fieri videtur recte posse,
nisi corporum principia cognoscantur ante. Non ergo rerum ipsarum, ordinem nobis perversit,
sed docendi ratio cogit, ut a proposito ab initio ordine, paululum discedamus, ita tamen ut ab
eo, quamvis alia agere videamur, minime discedamus.
ANNOTATIO R. P. IACOBI DE LUGO.
Non admittunt Theologi ut ea quæ sunt ab intellectu animum habentia, non possint esse
irrationalia, nec vult ratio adducta a philosophantibus, dicentibus, intelligentiam habere esse
æternum, cum sit rationalis, non tamen est nocesse, ut producat talem effectum, qualis ipsa
est. Quoniam differentia est inter agens naturale, et agens per intellectum in hoc, quod agens
naturale agit talem effectum qualem potest, agens vero per intellectum, sicut decet, et vult, et
quando. Non enim Medicus dat medicinam infirmo, quantum potest, nec semper, sed quantum
1...,185,186,187,188,189,190,191,192,193,194 196,197,198,199,200,201,202,203,204,205,...411
Powered by FlippingBook