 
          facta docuerunt. Inter hos, duo quasi ridiculi Philosophi, Leucippus, et Epicurus, mundum
        
        
          omnino animo carere asseruerunt, eumque veluti cadaver effecerunt. Inter hos media via
        
        
          ingressus Aristoteles, mundum qui ei perfectissimus rerum omnium est visus, monstrum fecit,
        
        
          dimidia parte animatum, dimidia inanimem. At prior illa sententia sapientissimorum
        
        
          præstantior hisce duobus tanto est, quanto animatum præstantius est inanimi, et animal
        
        
          perfectum, præstantius est vel monstro, vel cadavere.
        
        
          Theologi vero nostri, et veteres, et recentes, hanc in re trifariam sunt divisi. Nam alii,
        
        
          Aristotelicum monstrum præferentes, dixerunt, cœlum et astra esse animata. Ut inter veteres,
        
        
          Origenes, Hieronymus, Augustinus. Inter recentiores, Aureolus, Scotus, Divus Thomas,
        
        
          Caietanus. Alii vero e contra, id ipsum negaverunt, Damascenus, Lactantius, Basilius,
        
        
          Ambrosius, Cyrillus. Alii vero in ea re incerti ac dubii fuerunt. Et quod prius dixerant
        
        
          revocarunt. Quod Augustino, et Hieronymo, et Divi Thomæ videtur evenisse. Divo quidem
        
        
          Augustino, quia cum duobus locis scripsisset Mundum esse animatum, et magnum quoddam
        
        
          animal revocavit id, non equidem ut falsum: sed quia id nec esse, nec non esse, non haberet
        
        
          compertum, temere a se scriptum fuisse affirmavit. Divus vero Hieronymus, cum prius
        
        
          scripsisset, solem vocari Spiritum. Lucentemque globum lunæ, titaniaque astra et cætera quia
        
        
          essent animata, attamen alibi, Origenem confutat, qui dixerit Solem et Lunam, et astra
        
        
          cetera esse animata. Aut non hoc quidem, sed quod addiderit, propter astra sicut propter
        
        
          homines, Christum esse passum. Et quod Angeli, animandis astris essent addicti. Quod sane
        
        
          merito est reprehensum. Nobis enim est demonstratum. Angelos, non animos, sed mentes
        
        
          seu intellectus esse. Et hoc nomine, eos cum reliquis choris sæpe noas nominat Dionysius.
        
        
          Sed mentes sui natura, nulli addicuntur corpori. Neque ergo cœlis, neque astris sunt addicti. Et
        
        
          si addicti essent non ideo sunt astra, et cœli colendi et adorandi, etiamsi ab Angelis moveretur.
        
        
          Quod quidam scholastici intulerunt. Sed hic nimius est Aristotelismus. Quoniam putarunt,
        
        
          Aristotelem docere, cœlorum motrices illas, quas ipse principia vocat, et substantias, Mentes
        
        
          esse, quod de prima sola ille dixit, hi de omnibus etiam astris arripuere, et angelos
        
        
          nuncupavere. Ex qua, Aristotelica aut ignoratione, aut ambiguitate, illi quasi nectar inde
        
        
          suxissent, Aristotelis cæco amore, et quæstiones satis multas, sed fatuas omnes, nexuerunt ita,
        
        
          ut inextricabiles, nodo Gordiano magis, sint effectæ. Extra rem quoque sunt, aliæ illæ ipsorum
        
        
          quæstiones. An cœlorum, et syderum animæ sint beatæ, an non beatæ. An peccarunt, an non
        
        
          peccarunt. A pœnas sint daturæ, an contra. Confundunt enim Angelos, cum animabus. Inter
        
        
          quæ magna est naturæ differentia. Neque eadem esse potest quæstio utrorumque. Nam si
        
        
          Angelorum pars peccavit, nemo veterum, vel Theologus, vel Philosophus, cœlestes animas,
        
        
          peccasse affirmavit. Neque id ullibi, sacra pagina, aut negat, aut affirmat. Sed istorum
        
        
          quæstionantium maior pars, Aristotelis, uti dicebamus, nimium amatrix, et sine quo, non sibi
        
        
          videntur philosophari potuisse, Fidem catholicam, cum impia illius commiscent philosophia,
        
        
          susque deque terram cum cœlo, ubique versant. Et quod alias ex aliis nectentes ambages, et
        
        
          nugas, inferunt. Si Angelus est anima cœli. Ergo motus circularis erit, non solum cœlo, sed
        
        
          etiam Angelo circularis. Satis fatua sequella, ex Aristotelis tamen supinate derivata. Oportuit
        
        
          enim prius, constituisse, Angelum esse animam. Cœlum esse sphericum, cœlum in circuitum
        
        
          moveri. Quæ omnia sunt controversa. Sed hosce supinos philosophos
        
        
          ommittamus. Sacra quidem Biblia (ni memoria fallat) nullo loco, vel negant, vel affirmant,
        
        
          cœlum, stella sue, aut mundum, animata, vel inanima esse. Atque ideo sine piaculo, aut
        
        
          impietatis periculo, potuere Theologi, hac in re, in diversas ire sententias. Nobis quoque
        
        
          liceat, quæ ad maiorem Dei gloriam, magis faciant; Fidei catholicæ non repugnent, animarum
        
        
          saluti non officiant, contemplari. Itaque dicamus, non solum astra, et sphæras (si modo
        
        
          sphæræ ullæ in cœlo sunt) et cœlum totum esse animatum, non Angelis, qui Mentes sunt, sed
        
        
          animis. An ne monstrum cum Peripato mundum faciamus, cum Aristotele met ipso, saniore
        
        
          doctrina, cum Platone, senioribus cunctis, et Græcis, et Ægyptiis, et Chaldæis, mundum totum
        
        
          anima esse præditum affirmamus. Unde sequitur, non solum cœlos, partesque eorum, sed