Si ibi vita est, quæ animo vitam indit, cur non sit ibi, et animus, ens esse facit, cur non ibi erit
animus, sua hyparxi, et existentia? Et si ibi unitas est animi, et eius idæa, cur non et animus
ibi sit eius imago? Et hæc animi idea, cur non recte animus quoque primarius et idealis
vocetur? Et essentia animi vera, cur non sit animus essentialis? Et vita vera animi, cur non est
animus vitalis? Et Mens animi vera, animique productrix, cur non animus mentalis dici
potuit? Et animus quoque ipsemet, in se consistens, nullique corpori coniunctus, cur in mundo
purissimo, sincerissimus, nullis corporum sordibus inquinatus, non habitet? Atque hi quidem,
animi sunt supramundani. Inter quos, primissimus est animus, in quo reliqui consistunt animi
cuncti.
Εγκοσμίων vero, mundanorumque animorum, corporibus scilicet coniunctorum,
varios viri magni Platoni Animos distinxerunt. Nimirum, alium dixerunt esse Mundi totius
animum, Angelicum, Dæmonicum, Heroicum, Humanum. Sed nos huius tractationem in
tempus aliud, et locum alium distulimus. Quatuor reliquos breviter perstringamus. Dixerunt
ex quinque rerum omnium elementis, omnia, et inter hæc animum constitui. Nimirum,
Essentia, Eodem, Altero, Statu, Motu. Hisce varie complicatis, varia animorum genera
formari asserverunt. Si in animi constitutione, essentia aliis dominaretur idem cum essentia,
provenire animos Angelicos. Si idem tantum prevaleret fieri animorum genus Dæmonicum. Si
vero idem simul, et alterum, progigni Heroicum. Si vero alterum tantum in prædominio
esset, produci humanum. Ex eorum, et Platonicis, et Pythagoreis fundamentis, hæc recte
admodum videntur disposuisse. Nos vero ex Zoroastreis, ac Dionysiacis dicimus, Angelos in
postremo Mentium creatarum ordine fuisse collocatos, et quasi in confinio mentium
atque animorum, esse constitutos, Ita ut nihil mirum sit, si superiorum iussu, angelus
aliquando corpus assumat, posse eum inter supremos mundanos animos, eiusdem cum
angelici naturæ ab initio fuisse creatos etiam sacrosancta Ecclesia iubet credere. Ob peccatum
tamen fuisse a Deo conditore in infera detrusos. Infera autem hic philosophice quis, corporis
intelligat naturam, cui sint perpetuo alligatæ si piaculum commiserit, ecclesiæ decretis stato.
Heroicos vero animos ab humanis non esse specie differentes, et hominum, et Peripateticorum
vulgus credit. Eos nimirum qui virtutem actionibus, Heroicæ virtutis habitu acquisito,
Heroes dici meruerunt? Sed quamquam Peripatus recens, multa decertet, de Heroica virtute,
nec quid ea virtus sit, nec quis animus Heroicus, determinare novit. Platonici vero,
veterum Ægyptiorum, Chaldæroumque dogmata secuti, proximum quidem humano,
superiorem tamen Heroicum constituunt animum. Sed nos cum de humana anima
philosophari instituemus, hac quoque de re nostram afferemus sententiam. Hermes triplicem
asseruit esse τὴν ψυχὴν, animum. θεῖαν, ἀνθρωπείνην, ἄλογον. Divinum, humanum, et
irrationalem. Sed quid nomine animi divini intelligi vellet, non satis aperte docuit. Possum
enim, et supramundani animi omnes, ea appellatione significari. Et animus cœli, et stellarum,
quæ iam sunt intramundani. Sicuti intramundanus est in animus, quem ipse, et post eum alii
multi, Græcorum philosophi mundi animum appellarunt. De quo in hæc verba
in Clave
scribit:
Οὒκ ἤκουσας ἐν τοῖς γενικοῖς, ὅτι ἀπὸ μιᾶς ψυχῆς τῆς τοῦ παντὸς, πάσαι αἱ ψυχαὶ εἰσὶν. αἱτε
ἐν τῷ παντὶ κόσμῳ κιλυνδούμεναι, ὥσπερ ἀπονενεμηκῆαι.
“Nonne audisti in genericis, quod ab uno animo, eo qui est universi, omnes animi sunt. Et quæ
in toto mundo volutantur, veluti abscissæ.”
Et in Asclepio iterum:
“Totus itaque quibus formatus est mundus, elementa sunt quatuor, scilicet ignis, aqua, terra,
ær. Mundus unus, anima una, Deus unus.”
De quo mundi Animo, sequenti libro integram peragemus quæstionem.
Finis Tertii Libri Pampsychiæ.