Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 182

FRANCISCI PATRICII
PAMPSYCHIAE
LIBER TERTIUS
QUOTUPLEX SIT ANIMUS.
Sed hic animus, unus ne est? An sunt in universitate animi plures? Necesse enim est, animum,
vel unum tantum esse, vel plures, tantum: vel et unum, et plures simul. Unum esse tantum,
non videtur fieri posse. Nam et Peripatus, cœlo eiusque orbibus, ac sideribus animos tribuit,
cuique ipsorum uti videtur proprios. Et omnes homines arbitrantur, et se se, et animalia
cuncta, et stirpes omnes, singula suis animis esse prædita. Itaque non est dicendum, animum
esse tantum unum. Quid vero deinceps, quando omnis multitudo, ab unitate sua provenit,
necesse videtur esse animorum multitudinem, ab uno animo derivasse? Vel enim hoc in omni
multitudine verum erit, eam ab uno suo derivare. Vel id erit falsum. Si falsum esse dicatur,
iam animorum multitudo per se existet, et nullum erit in animis unum, et multitudo quædam,
sine unitate reperietur, et singula multitudinis pars, et ipsa uno carebit. Atque ita singula erit
infinities infinita. Quam sententiam late profligavimus antea. Ne ergo vetus illa quæstio redeat
iterum, necesse est si multitudo animorum ulla est in universitate, eam ab unitate sua
provenire. Haud sane aliter, atque ante demonstrabamus, ab uno principio omnia provenisse.
Ab unitate una, unitates omnes. Ab una essentia, essentias omnes. Ab una vita, vitas omnes.
Ab una mente, mentes omnes. A qua mente, cum animus proxime fuerit productus, uti est
paulo ante demonstratum, necesse est unum tantum animum ab eo fuisse productum: a quo
cum reliqui animi veniant, in eo animos omnes habitare est necesse. Rerum enim a Deo
Optimo Maximo procreaturum ordo exposcit, ut quem admodum, in Mente aut intellectu uno,
omnes sint intellectus. Et in vita una, omnes vitæ, et in una essentia, omnes essentiæ. In que
unitate una, omnes unitates. Et principio entium uno, omnia entia. Ita in animo uno, omnes
esse animos est necesse. Uti in proprio proximoque fonte, ac domicilio. Nam, ubi nam alibi
habitent, si non in proprio? si rerum ordo non sit confundendus? Non est autem
confundendus, a nobis ordo is, quo Deus mundi conditor, mundum ornavit. At vero, si mentes
extra paternum profundum productæ, novem grandibus erant distinctæ; an et animi, sicuti et
illæ aliquot erunt excellentiæ gradibus distributæ? Cur vero non erunt, quando et tota rerum
universitas, in novem gradus est dispersita? Hoc igitur pervideamus. Bina igitur primo,
distinctione utamur. Alios nimirum animos, esse supramundanos, alios intramundanos.
Nimirum alios esse, supra mundum hunc corporeum, in mundo intelligibili. Alios vero in
mundo corporeo, hoc est esse in corporibus, et corporibus condivisos, atque, condimensos.
Illos necesse est sine corpore ullo esse. Nullum enim ibi corpus habitat. Hos vero itidem est
necesse, et in corpore esse, et per corporum partes condimensos. Concedent philosophantium
plerique hos esse in universitate Illos negabunt; eadem qua nos usi sumus ratione. In mundo
supero, nulla corpora habitare. At animos sine corporibus esse non posse. Itaque ibi nullos
esse. Nos vero negamus in primis, animum non sine corporibus esse posse. Neque enim id
verum est, quod Exotericus Aristoteles affirmat, omnem animum esse actum corporis physici
organici potentia viventis. Verum tamen esse, quod Aristoteles idem, sed mysticus asserit, a
corpore physico organico, posse animum separari. Sed et rationes aliæ convincunt, in
intelligibili mundo, inter alia entia vera, esse etiam animos veros, simplices, puros, perfectos.
Simplicia namque compositis sunt priora, pura impuris, perfecta imperfectis. Animi autem in
corporibus, neque simplices sunt, nec puri, nec perfecti. Et si hi in universitate sunt, necesse
est, illos quoque in universitate esse. Posito namque uno contrario, poni necesse est et
alterum. At hoc alterum in corporibus non est. Est igitur extra corpora. Inter entia scilicet
incorporea. Qualia et alia sunt in mundo incorporeo. Nam si animi tales ibi non essent,
mundus ille perfectissimus, neque perfectus esset, neque mundus. Quia non omnia entia
contineret. Sed si intellectus, animi conditor ibi est, cur non sit ibidem animus ab eo conditus?
1...,172,173,174,175,176,177,178,179,180,181 183,184,185,186,187,188,189,190,191,192,...411
Powered by FlippingBook