Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 181

superis enim essentiis nullum habitat accidens. Nihil enim eis de foris accedit, præter quam a
causis, a quibus et esse habent et vires, et actiones. Quarumque proprietates hauriunt, et earum
fiunt particepes, non extrinsecus, sed tota intrinsecus essentia. Animus igitur, omnia entia est;
superiora equidem, tamquam eorum imago. Inferiora vero, ut eorum exemplar. Et essentia sua
tota universitas entium est, modo nimirum animario. Est igitur et unum ab unitate sua, et
essentia, ab essentia intelligibili. Et vita, a vita itidem intelligibili. Et intellectus, ab intellectu
conditore. Et quamvis omnia hæc a superis causis habuerit, et ab eis continue pendeat, et sine
eis consistere nequiverit. Post quam tamen est productus, et in se unus est, et unitatem habet,
et in se est, et essentiam habet, et in se vivit, et est vita, et in se intelligit, et est intellectus, et
est ratio, et est rationalis, et rationes rerum omnium essentiales sibi habet inditas. Ab ideis
enim, per essentiam, per vitam, per intellectum, in eum descenderunt, et ex eis suam
essentiam constituerunt. Similem quidem illis, quia identitatis illorum aliquid secum abstulit.
Dissimilis quoque illis, quia in alteritatem ab illis cecidit, aliusque ab eis est factus. Sicuti, et
quæ ipse, e se producit, quamvis eius identitatis aliquid auferant secum, propter casum ab eo
in alteritatem, alia ab ipso evadunt. Uti suis locis palam fiet. Concludamus. Essentia enimi
una est, vivens est, intelligens est, rationalis est. Rationum universitas, ab intellectu proxime
venientium.
Finis.
1...,171,172,173,174,175,176,177,178,179,180 182,183,184,185,186,187,188,189,190,191,...411
Powered by FlippingBook