secum ablatam, similis productori fiat. Per casum autem in alteritatem, a productore
fiat dissimile. Similem ergo, et dissimilem sibi mens productrix, de se proferet essentiam
quam Animum vocamus. Et quatenus sibi similis evadit, de proprietatibus suis ei largitur.
Proprietates autem suas, a superis causis habet et ipsa, vitam, essentiam unitatem, unum. Et
quæ eius est essentia, intellectionem, cognitionem, optimam, ac summam. Ergo animo quoque
a se producto, sui aliquid, intellectionis nempe tribuet. Et cum intellectione, etiam virium
intelligendi. Et quia virium, etiam essentiæ suæ intellectus nimirum ac mensis. Hoc enim
philosophica, et necessaria dictat ratio. Habet ergo Animus ab intellectu, et essentiam suam,
estque intellectualis, et intelligendi vires, et intellectionis actionem. Sed omnia remissiora,
similia scilicet illi, et dissimilia. A superis vero, habet Animus, vitam per quam vivit, et
essentiam per quam est. Et cum essentia vires, et actiones. Et unitatem sibi essentialem habet,
per quam unius est particeps. Sed hæc omnia superorum beneficio. Unius est particeps,
unitate mediante. Unitatis, mediante essentia. Vita et Mente. Essentiam, per mediam vitam et
mentem. Vitam per mediam mentem. Mentum, ab ipsamet mente, sui productrice proxima. Et
igitur Animus partus mentis, genitrici, et similis, et dissimilis. Similitudo vero hæc, et
dissimilitudo, sequenti libro, erit amplius explicanda. Sed cuius nam Mentis aut intellectus,
dicendus est animus esse filius. Primi, ne an secundi intellectus? Nimirum eius, qui proximus
est rerum extra paternum profundum conditarum, opifex, In quo, et a quo, intellectus quoque
quos extra profundum esse diximus, proxime sunt conditi. At hic, idem cum primo est
intellectu, et ambo idem cum Deo patre, inter se non alio quam ea quam diximus alteritate
diversi. At hi tres unus (ut est ostensum) sunt Deus trinus. A Deo igitur uno trino, Animus est
conditus. Quo autem modo est conditus? An qua a Deo? An vero qua, ab intellectu? A Deo ut
ab omnium conditore. Ab intellectu, ut a conditore proximo. A cognoscente scilicet essentia,
et intelligente, essentia cognoscens; non cognoscentem produceret? Vel non intelligens,
intelligentem. At intellectio, essentia est intellectus. Et omne superius ipso sui esse producit.
Ergo intellectus proximus Animi conditor, intellectione sua, et intelligendo, animum produxit.
In hac sententia non solum magni Platonici. Plotinus, Iamblichus, Proclus, Hermias,
Damascius, et Olympiodorus, et fuerunt et perstiterunt: verum etiam Aristoteles in
sua Mystica a Platone accepta Ægyptia, Chaldaicaque, philosophia. Idque multis in locis, sed
præcipue in verbis hisce quæ sunt lib. 3 cap. 6.
“Præterea sciendum, quod anima existens, actu causata est ab intellectu. Intellectus autem,
etiam existens actu, productus est a principio primo. Qui immittit animæ formam
potentiamque receptam ab ipso principio primo inferente rerum productibilium
universitatem.”
ANNOTATIO R. P. IACOBI DE LUGO.
Sic loquendum est de divinis, ut nulla erroris occasio detur. Quare cum philosophi utantur
nomine alteritatis, et diversitatis, posset dari occasio errandi; sicut etiam si uteremur nomine
differentiæ, quæ dicit distinctionem aliquam secundum formam, quæ non est ponenda in
divinis: cum forma Dei sit divina naturæ. Nomen vero alteritatis dicit differentiam
accidentalem, et cum in divinis nullum sit accidens, ibi etiam non erit alteritas. Hoc nomen
diversitas, quæ dicit essentialem divisionem, tollit unitatem essentiæ, quæ confitemur nos
dicendo unum esse Deum. Quare si inveniatur dictum, et apud philosophos; et apud patres
diversum, seu differentem, vel altera ex patre diversitatem, differentiam, seu alteritatem, pro
distinctione, dicendo: distinguitur persona patris a persona filii, et persona filii a persona
spiritusancti non alteritate, sed relatione personali, et utemur verbis Athanasii, aliam esse
personam patris, aliam filii, aliam Spiritusancti.