 
          FRANCISCI PATRICII
        
        
          PAMPSYCHIAE
        
        
          LIBER SECUNDUS
        
        
          
            QUID SIT ANIMUS.
          
        
        
          Inter veteres philosophantes, qui sensu et mente fuerunt obtusiore, Entium, unum tantum
        
        
          summum genus constituerunt. Corpus nimirum, et cuncta entia corpora esse sunt arbitrati.
        
        
          Qui vero animum, corpus non posse esse, rationibus perviderunt, supra corpus
        
        
          incorporeum aliud entium genus esse asserverunt. Ab his philosophorum plurimi, summa
        
        
          entium genera duo esse statuerunt. Incorporeum et corpus. Nos vero iam antea, inter hæc duo,
        
        
          veluti extrema, et sibi maxime contraria interferuimus. Alterum incorporeis vicinum
        
        
          incorporeum corporeum. Alterum corporibus proximum corporeum incorporeum. Ita ut entia
        
        
          universa, horum e quatuor sint aliquod necessario. Itaque animus, si ens sit, si e numero
        
        
          sit entium, horum aliquod necesse est esse. At horum quatuor, ex quo sit genere, videndum.
        
        
          Id autem cognoscetur, si eorum proprietates essentiales cognoscantur. Corporis igitur,
        
        
          quod sensibus est notius, proprietates indigemus. Est ergo in Panarchia iam ostensum, corpus
        
        
          non esse αὐθυπόστατον, per se subsistens: Sed ἑτερόστατον, consistens per aliud, et alio ad
        
        
          subsistentiam suam egens. Est quoque demonstratum, corpus esse ἑτεροκίνητον, alimobile,
        
        
          ita ut ad motum, actionemque suam edendam, non a se, sed ab alio, necesse est moveri.
        
        
          Movetur autem in tempore. Motus hic actio est. Actio venit a viribus, vires ab essentia. Ergo
        
        
          si corpus in tempore movetur, motus hic temporarius est, et est actio. Actio ergo corporis
        
        
          est temporaria. Ergo, et vires temporariæ, et essentia temporaria. Essentia autem, ideo
        
        
          est temporaria, quia est partibilis. Id autem quia divisibilis. Hoc autem quia trine est
        
        
          dimensum. Trine autem dimensum corpus est, et corpus est trine dimensum. Hoc autem quia
        
        
          moles est, et mole constat. Hoc itidem quia sine spacio esse nequit. Hoc item qui spacio
        
        
          constat. Id vero, quia e spacio sit. Hoc etiam quia spacium, corporum omnium primum est
        
        
          principium. Hinc ergo est, ut omne corpus spacio constet, et in spacio habitet, et mole
        
        
          constet, et moles sit, et trine sit dimensum. Et totum sit, et partes habeat, et in eas sit
        
        
          divisibile, et dividatur, tum essentia tum viribus, tum actionibus, seu potius passionibus.
        
        
          Passiones namque corporum sunt actiones. Nihil enim aliud agit corpus, quam patitur. Quia
        
        
          vero patitur, etiam alteratur. Si alteratur, etiam mutatur. Si mutatur ab eo quod prius erat, non
        
        
          est amplius quod erat. Si non est quod erat, ea parte, non entis suscipit appellationem. At
        
        
          est id in quod mutatur. Hac ergo est, illac non est. Et ens ergo est, et non ens est, et a se sit
        
        
          dissimile. Si igitur corpus, cum hisce omnibus proprietatibus in universitate reperiatur,
        
        
          necesse est in eadem universitate, contrarium ens, cum contrariis omnibus proprietatibus
        
        
          reperiri. Contrario namque uno in rebus posito, poni necesse est et alterum. Ergo reperietur in
        
        
          universitate ens aliquod, quod sibi semper sit simile. Quod ens sit semper. Quod non
        
        
          ens, nunquam vel sit, vel fiat. Quod semper sit id quod erat. Quod semper sibi sit idem. Id
        
        
          autem quia non mutatur. Hoc, quod non alteratur. Hoc vero, quia non patitur. Hoc autem,
        
        
          quia tantum agit. Hoc item quia agendi solum vires habet. Hoc vero, quia talem habet
        
        
          essentiam. Hoc autem, quia non dividitur. Id vero quia partes nullas habet. Id quoque, quia
        
        
          trine non est dimensum. Hoc itidem, quia moles non est. Nec mole constat. Nec e mole sit.
        
        
          Nec mole indiget, ut sit, aut spacio in quo habitet. Hoc quoque, quia αὑθυπόστατον est, et per
        
        
          se substat. Hoc quoque, quoniam est incorporeum. Hoc quoque, quia corpori est contrarium.
        
        
          Colligamus igitur hæc, et in series digeramus. Incorporeum corpori est contrarium. Per se
        
        
          substat, in spacio non habitat. Mole non indiget. Moles non est. Non est trine dimensum.
        
        
          Nullas habet partes. Non dividitur. Individuam habet essentiam. Individuas vires.
        
        
          Individuas actiones. Non patitur. Non alteratur, non mutatur. Semper idem est sibi. In non ens
        
        
          non abit. Numquam, non ens dici potest. Verum ens est semper. Contrarias his proprietates
        
        
          corpus, omne habet. Non per se subsistit. In spacio habitat. Mole indiget. Moles est, Trine est