elementa etiam quotquot sunt omnia, partesque eorum singulas, a totis suis non avulsas,
animata esse. Sed positionem hanc Peripatus non admittit. Sed multis rationibus, uti illis
videtur, satis acribus eam oppugnant. Aiunt namque ex Præceptoris præscripto. Si animatus
est mundus, animam eum habere est necesse. Et anima est actus corporis physici, organici,
potentia vitam habentis. Mundum autem, et corpus, et physicum esse concedunt, organicum,
et viventem, esse negant. Hæc ergo duo discutiamus. Animi hæc Aristotelica deffinitio, non
videtur, nisi ad animum plantarum pertinere. Hæ namque sua, et omnium confessione, et
vivunt, et organicum habent corpus. Organis nimirum talibus, per qualia, vitæ beneficium
suscipere, et vitæ munia queant obire. At ad animalium animos, et ad humanas animas,
nequamquam pertinet hæc deffinitio. Nam et hæc vivunt sane, et vivere possunt, et
instrumenta corporis habent, ad vitam obeundam. Qua in re, et bruta, et homines, cum
stirpibus communicant. At bruta Aristotelico dogmate, præter vitam, et instrumenta, et motum
habent localem, et sentiunt. Quorum, neutrum, in deffinitione est comprehensum. Homines
vero, supra bruta, et gloriæ desiderio tanguntur, et rationem, et intellectum possident, idque
per animam. At nulla horum in deffinitione sit mentio. Deffinitio ergo hæc, in animis etiam
notis, tam misella, tam manca, nihil animo mundi oberit. Ne igitur eam nobis obiiciant.
Addamus. Cœlum, sphæræ cœlestes, astra, sunt animata, et vivunt. Hoc Aristoteles docuit.
Theophrastus, et Alexander confirmarunt. At quæ nam habet cœlum organa, ad suam vitam
necessaria? Recentiorum, e Peripato, non pauci, contra duos illos suos veteres, Philophonum,
et Simplicium, multas argumentationum forma nugas, constituxerunt, ut destruerent, astra,
non audire, non videre, nullos habere sensus. Hæc præcipua est. Quia organa videndi,
audientive, aut sentiendi, nulla tenent. Si organa, ad sentiendum, et vivendum, tam sunt
necessaria, et cœlum, et sphæræ, et astra, nulla habeant organa, qua philosophica ratione
principi suo concedunt, illa esse animata, et vivere, et actiones obire, quales animalia, et
plantæ obeunt? Vel principem ergo errasse, vel se errare fateantur est necesse, dum cum illo
non conveniunt. At utrum, vel se se, vel illum, cum Peripati magnis illis, quos appellavimus,
Coryphæis, in errore versari eligant, non tamen conficient, ad vitam omnem, instrumenta esse
necessaria, quando astra, sphæræ, cœlum, quod negare non audent, vivunt, organa tamen
habere ulla ipsi pernegant. Sed vivit, et anima quæque, et animus quisque. Vivunt, et
intellectus omnes. Vivit, et ipsamet vita prima, et in mundo intelligibili vitæ omnes, et omnes
essentiæ. Et quæcumque in Deo erant vita, et ea, quæ ipse asserit supra extimam lationem
vitam degere optimam, et sufficientissimam toto æone, nullis tamen prædita esse affirmare
audet instrumentis. Cum ergo tot entia, et supramundana, et mundana sine organis vivant, cur
in mundo, vitæ organa requirant? Si in mundi permaximis partibus, cœlo, sphæris, astris
vitam ponunt, non ponunt instrumenta, cur in mundi corpore toto, instrumenta exposcunt? Si
in cœlo, in mundo toto, organa vivendi, non sunt necessaria, cur nam in elementis, si vivere
debeant, erunt necessaria? Si vero neque in illis, neque in his sunt necessaria, cur elementa
negantur, aut vivere, aut vivere posse, hac sola ratione, quod vivendi instrumentis careant? At,
et quo modo id sciunt, elementa organis carere vitæ? Non enim omnia viventia, ventres
habent, aut corda, aut iecinora. Sed sua quique sunt proportionata. Nam et Plantæ his carent,
et tamen vivunt. Et animalia itidem multa, sine his, aut similibus vivunt instrumentis.
Omne enim eorum genus, suis formis, suis actionibus, suis viribus, suisque essentiis ea
habent proportionata. Quid ergo vetat, quin elementa etiam sibi habeant vivendi
instrumenta proportionata? Quæ, nos quidem non cernamus, nec cognoscamus, ipsa tamen
habeant, si ad vitam sint necessaria? Aut si non necessaria, non habeant, cur frustra a nobis
exiguntur. Sed Peripati rationes hæ, cum nihil concludant veri, et ex manca illa, animi
deffinitione sint profectæ, nullius sunto hac in re, momenti. Nam et alias longe veriores
habemus, illis contrarias, quibus mundi animatio confirmetur. Mundus, corporum omnium est
perfectissimum. Ergo et formicarum, et blattarum corporibus est perfectius, et aliarum,
istismodi, sine numero mundi quisquiliarum. Quæ animatæ sunt, et animo, sibi proprio,