FRANCISCI PATRICII
PAMPSYCHIÆ
LIBER QUINTUS
DE ANIMIS IRRATIONALIBUS.
Tria animorum genera posuerat, Hermes, Divinorum, Humanorum ἀλόγων, Alogorum,
ratione scilicet carentium. A quo fonti fluxit ad posteros philosophantes omnes animorum ea
distinctio, ut anima, alia esset rationalis, alia irrationalis. Communi hac omnes usi sunt
partitione. Platonici soli, primam partem, quod iam dictum est, sunt repartiti in Angelicas, in
Dæmonicas, In Heroicas, in Humanas. Reliqui humanas tantum eo membro collocarunt. Cui
contraria aut contraposita omnis alia esset, anima, irrationalis, brutorum scilicet animalium
omnium, nec non etiam earum quæ stirpibus vitam præberent.
Nobis vero distinctio hæc animi rationalis, et irrationalis minime probatur.
Nullum enim animum sui natura irrationalem esse existimamus. Neque enim rerum ordo a
nobis constitutus, eam admittere videtur posse. Quia nimirum omnem animum ab
intellectu esse est iam demonstratum. A mente ergo productrice, quo modo res amens
prorsus, sine medio presertim provenire potest?
Vel si aliunde quam a mente erunt, a mundano animo esse, est necesse, quod
Hermes docuit. Neque tamen, irrationalis ullus animus evadet, quia sit principis mundani
animi pars quædam, vel revulsa, vel recens genita. Ille enim cum omnium mundanorum
animorum sit maxime rationalis, et totus per totum ratio existens, quo modo a se
revelli partem patietur irrationalem? Vel quomodo revelli poterit ab eo id, quod in eo non
erat? Neque ea revulsione, revulsa pars, in diminutionem essentiæ abit, atque ideo in
irrationalem essentiam non abit. Si vero recens dicatur in eo, et ab eo genitus. Cadet quidem a
suæ causæ identitate in alteritatem, sed identitatis aliquid, quod toties est demonstratum,
secum auferet. Et similis illi, et dissimilis evadet, eiusdem nimirum cum sua causa naturæ, sed
gradu demissiore. Ergo rationalis minus. Sed minime erit irrationalis, et ratione vacuus.
Clamabant hic illico Peripatus universus omnes litteratorum greges. Clamabunt non minus
scholasticorum Theologorum forte scholæ omnes. Tolli hoc dogmate differentiam inter
animas hominum ac brutorum. Fore bestiarum animas etiam immortales. Misceri, susque
denique antiquissima dogmata, sapientibus omnium gentium comprobata. Fidei quoque
catholicæ aliqua fortasse in re, aliquaten derogari. Cum Theologis nostris, bonis ac sanctis
viris, prius et placidius agam. Nostra positione, si nihil eorum quæ obiiciuntur succedat, fidei
vel minima in recula nullum fiat præiudicium. Animæ humanæ dignitas integra servetur:
maior Deo gloria resultet candido animo viri, cur eam non admittant? Quid ex eius admissione
succedere queat, ex presenti disputatione erit manifestum.
De animis brutorum multa est in sacris Bibibliis mentio. Nusquam tamen (res mitanda)
eos irrationales appellari reperies. Nimirum vel quia spiritus Domini, cuius dictatu Biblia sunt
exarata, illos sprevit, vel ad salutem animarum humanarum, pertinere non putavit, an ii
rationales, vel irrationales essent, aut nuncuparentur. Dictum quidem est.
“Equus, et mulus, quibus non est intellectus. Idque verissime dictum.”
Sed intellectus, et ratio, res sunt inter se diversissimæ. Quod Aristoteles in exotericis,
haud satis certus, aliquando innuit. Quando ait intellectu terminos cognosci. Sed id ipsum
postea confudit, quomodo ratiocinationes, intellectus appellat, cognominibus variatos, passivi,
possibilis, materialis, et reliquis, quibus rem hanc universam penitus confudit. Quam tamen
mysticus clare appervaret. Intellectus partum esse rationalem animum, atque eius rationem
sepius replicando. Intellectum brutis sacra pagina negat, rationem negat nusquam. Si id ita sit
liceat nobis, de brutorum animis ex nostris fundamentis philosophari. Quando præsertim de
his animis, nulla est Theologis cura commissa. Nos igitur, cum philosophis, si qui forte se se
opponant amplius condisputabimus. Quid ergo dicitis philosophi. Brutorum animi,