FRANCISCI PATRICII
PANCOSMIAS
LIBER PRIMUS
DE SPACIO PHYSICO.
Quid autem illud fuit, quod summus opifex primum omnium extra se produxit? Quid aut
debuit, aut expediit prius produci, quam id quo omnia alia, ut essent eguerunt, et sine quo esse
non poterunt, ipsum autem sine aliis esse poterat, et aliorum nullo eguit ut esset. Id enim ante
alia omnia necesse est esse, quo positio, alia poni possunt omnia: quo ablato, alia omnia
tollantur. Nam sine quo aliorum nihil est, et id sine aliis possit esse, necessario primum est,
inquit Aristoteles quoque Id autem ipsum spacium est. Omnia namque et corporea, et
incorporea, si alicubi non sint nullibi sunt, si nullibi sunt, neque etiam sunt. Si non sunt, nihil
sunt. Si nihil sunt, neque animæ neque naturæ, neque qualitates, neque formæ, neque corpora
erunt. At hosce esse rerum gradus extra profundum, iam antea est dictum. Si hæc non sint,
iam nulla rerum extra profundum erit universitas. At id contra sensum, contra omnem est
rationem. Ergo hi rerum gradus sunt; si sunt, nullibi non sunt. Sunt ergo alicubi sunt ergo in
loco, sunt ergo in spacio, aut longo, aut lato, aut profundo, aut in duobus horum; aut in tribus.
Spacium ergo ante hæc omnia est. Et eo illa ut sint indigent, ipsum vero, ut sit, illorum indiget
nullo. Amici quidam nostri e Peripato, cum duos a nobis libellos editos de spacio legissent,
suaviter nos subsannarunt. Quoniam nihil tale scripsisset eorum princeps. Ridiculi sane, ac
bardi homines, et scriptorum sui principis ignari. Quid enim illi, aliud est locus, quam
spacium, longum, latumque? Tametsi in loco profundum, qui proprie magis locus est, ipse
ridicule ommiserit? Quid aliud illi est magnitudo, super qua ei sit motus omnis, sursum,
deorsum, in latus, in circuitum? An non credeunt, a terra ad cœlum esse spacium? Sed hos
ommittamus. Qui quoniam Aristoteles de novo orbe nihil dixerit, orbem novum esse, minime
sibi persuaderi sinunt. Aliis quam talibus ingeniis philosophemur, sensuumque testimoniis,
rationumque probationibus utamur. Nulla magna nomina exhorreamus. Res ipsas, verumque
in rebus, verique causas vestigemus. Veritatem, veritatis gratia inquiramus. Ad rem igitur re-
grediamur, de corporibus quidem, nihil videtur, cuiquam posse esse dubium, ea esse in loco,
hoc est in spacio. Quoniam corpora circumquaque intus et extra, spacio et circundantur, et
occupantur. Formæ vero toto corpore extensæ, eamdem trinam occupant dimensionem.
Qualitates, calor, frigus, humidum, siccum, molle, durum, reliquas, quis non videt, et extra, et
circa, et intra corpora esse protensas? Si vero, natura, de qua postea, per corpora, et ipsa
protensa esse preperiatur, et eorum externa attingere, et interna habitare, ipsa quoque in spacio
esse erit dicenda. Vita itidem et ea anima, quæ sensitiva dicitur, si per instrumenta corporis sit
distributa, per spacia erit distributa. Sin vero ratio, et mens animæ corpus informet, (quod
videtur Aristoteles voluisse, et quod nobis hactenus maxime est dubium) sicuti formæ aliæ per
corpora erunt extensæ. Sin vero anima sit in corpore, non ut forma, sed ut formatrix, quia
corpus in spacio est, ipsa quoque erit in spacio. Sin vero corpus sit in anima, hæc si divisibilis
sit, in spacio erit divisibili. Si indivisibilis sit, in spacio erit indivisibili. Sed si divinitas
universa indivisibilis sit, ut est, in spacio erit indivisibili, et a divisibili spacio circumque erit
obvoluta. Si nullibi item sit, sine spacio non cogitatur, si sit alicubi, vel in cœli culmine, vel
supra cœlum, in spacio certi erit. Si vero sit ubique, in spacio, non esse nequit. Sunt ergo entia
cuncta, et ea quæ supra entia sunt, in spacio. Et in spacio, non esse nequeunt. Igitur antequam
entia extra profundum prodirent, spacio eguerunt, quo ipsum est circumvolutum, ut extra
ipsum prodirent, et consisterent, si entia esse aut debuerunt, aut potuerunt. Itaque spacium, a
primo uno, ante entia alia omnia est profusum, et veluti spiritu oris eius efflatum atque
dislatum in finitum, atque infinitum. Non ergo amplius quærendum an spacium in rerum sit
universitate. Sed indagandum, an spacium sit aliquid.