spacium maxime omnium substantiam esse, sed non est categoriæ substantia illa. Neque enim
individua substantia est, quia non est ex materia, et forma composita. Neque est genus, neque
enim de speciebus. Neque de singularibus prædicatur. Sed alia quædam extra categoriam
substantia est. Quid igitur corpus ne est, an incorporea substantia? Neutrum, sed medium
utriusque. Corpus non est, quia non est antitypos, aut resistens, aut renitens, non visui, non
tactui, sensuum nulli obiicitur, aut subiicitur. Incorporeum rusus non est, quia trine dimetitur.
Longitudinem, latitudinem profunditatemque, non unam, non duas, aut plures habet, sed
cunctas. Itaque corpus incorporeum est, est noncorpus corporeum. Atque utrumque per se
substans, per se existens, in se existens, adeo, ut etima per se stet semper, atque in se stet:
neque unquam, neque usquam moveatur, neque essentiam, neque locum mutet, nec partibus,
nec toto. Quod enim movetur, per hoc spacium movetur, hoc autem spacio supra se non
movetur, neque aliud usquam est supra quod moveri queat. Neque etiam, vel in ipso, vel extra
ipsum terminus ullus est unde moveatur, aut quo moveatur. Neque pars eius ulla, hinc illuc
migrat: per partem namque sui ipsius migraret; et duæ spacii partes, altera esset in altera, et
supra alteram, et locus illius quæ discederet, spacio vacuus remaneret, atque ita spacium
seipso vacuum esset. Itaque nec toto, nec partibus movetur. Est ergo et immotum prorsus, et
omnino immobile. Quid est quod aio? Stat toto spacium? Stat partibus? An partes habet?
Totum ne divi potest? Partes quidem habet duas, ac totum dici nequit. Pars altera spacii ea est,
quæ mundo plena est. Altera quæ mundo est vacua, extra mundum est. At totum ex his
partibus, conflatum, dici minime potest. Nam totum omne, partinus constat, omnibus finitis,
quibus et ipsum finitum esse necessarium est. At spacium, parte mundo plena, mundi finibus
finitum, et æquale est. Parte autem mundo vacua, extra mundum posita, finitum infinitumque,
uti docuimus, est simul. Sed utra nam partium harum, maiores habet agendi, vel patiendi
vires, infinita ne, an finita? Vel æquales habet utraque, vel nullas? Rationabile videtur,
infinitam partem maiores habere, quoniam æquas habere finitum et infinitum, non est rationi
consonum. Multo minus, si finita, et minor pars, maiores habere dicatur. Sed prius de infinita.
Si ea vires habeat ullas, eas vel in sese exercet, vel in partem finitam, vel in mundum
ipsum, eiusque partes. Si in sese eas exercet, alia eius pars, iis viribus prædita, aget in aliam
eius partem, quæ vel easdem vires habebit, vel maiores, vel minores, vel etiam nullas? Si
easdem, quomodo ab æquis viribus patietur? Aut quo modo in æquas aget? Multo minus
possibile videtur, si patiens pars, maioribus sit viribus. Hæc enim potius aget in minores,
quam ab his patiatur quicquam. Si vero minoribus sit patiens pars prædita, poterit a maioribus
forsitan pati aliquid. Sed quisnam inæqualitatem hanc virium, rei tribuit prorsus sibi simili? Et
alteram ab altera dissimilem fecit? Non videtur a se ipso, hanc partium dissimilitudinem,
spacium illud acquisivisse. Ergo ab alio. At a quo nam? Cum nihil aliud sit, quam ipsummet?
Nihil ergo dissimilitudinem virium ibi creavit. Quid igitur, nihil aget, nihil patietur? Ita
prorsus. Non enim vires aliæ, vires alias ibi superant, cum dissimiles non sint, neque
inæquales. Ab alio ergo forte patietur. A chaos forte illo, vel materia informi, vel atomis, quæ
per illus spacium volitabant, ac volutabantur antequam mundus formaretur, vel a mundo,
postquam est formatus? Recipiebat quidem et illa, recipit et hunc. Receptio hæc, actio ne est,
an passio? Utraque videtur, et neutra. Neutra quidem, quia nulla ibi fuit alteratio, quæ vel ab
actione, vel a passione solita est provenire. Utraque autem, quia recipere, est agere, ubi autem
actio, ibi et passio videtur esse necessario. Has ergo recipiendi vires habere videtur. An vero
solas? An et socias alias? Nimirum videtur vim habere, id quod recipit, et intrinsecus locandi
et extrinsecus undequaque ambiendi. Sicuti, et illa, et hunc mundum, et locavit, et ambivit. Et
hæc quiden de infinito illo. At finitum quod in mundo est, et tres illas recipiendi,
locandi, ambiendique vires obtinet, et præterea corpora omnia penetrandi, et se se cum
propriis illorum spaciis uniendi. Et ad has corporum motibus locum dandi. Oportet enim
quod movetur corpus, uti sapientissimus Ægyptiorum Hermes tradidit, per immabile
aliquod moveri, immobile autem in mundo nihil est, præter spacium ac terram. Non autem