in minimo isopleuro, non post minima cathetus basin secare, non ideo, pernicies inde
Geometria creatur universæ. Quin etiam ex pluribus minimis simul iunctis, maiorem
lineam fieri, nihil vetat. Imo id necesse est evenire, sicuti et maiorem hanc, in minimas
resolvi. Neque impossibile ullum sequitur, si ex talibus indivisibilibus lineis, divisibilis linea
proveniat, eadem met ratione, qua ab eo docemur, ex materia, et forma, quæ corpora non sunt,
corpus effici. Ex hisque non gravibus nec levibus corpus, et grave, et leve: ex iisdem non
magnis, non parvis, corpus magnum, et parvum. Linea minima, præter nudum nomen, etiam
proprium aliquid habet. Ut scilicet dividi nequeat, nedum queat dividi in infinitum. Quod si
indivisibilis ut punctus ipsa quoque vocetur, quid tum? Si diversa est eorum indivisibilitas.
Punctus enim indivisibilis est, uti terminus, ipsa vero ut terminata. Et punctus minimum est in
spacio, ipsa vero est spacium minimum. Et ex eiusmodi minimis lineis, et superficies
minimæ, et corpora minima efficiuntur. Et hæc in tales forte resoluuntur, certe dividuntur.
Neque ad hanc rem facit illa temporis illatio. Neque enim se se invicem mensurant: nec sunt
generis eiusdem; nec recte cum magnitudine tempus confertur. Quod est a nobis in
discussionibus Peripateticis probatum. Nihil etiam obstat, sicuti recta minima datur,
circularem quoque minimam dari. Neque sequitur inde, punctum esse corporis partem, etiam
si corporis pars sit linea minima. Neque ob id, puncta erunt corporis elementa. Si quæ vero
alia argumenta contra Democritum allata sunt, ex iisdem nostris etiam destruuntur. Quæ si
quis ad hanc trutinam conferat, nullius esse roboris cognoscet. Omnes ergo viri illius
machinæ, quibus lineam indivisibilem et minimam veluti scorpionum sophismatis conatus est
pessumdare, cum vere futiles apparuerint, mirandum est quo modo, res tam nulla, tantos in
philosophia, et mathematis excitare potuerit tumultus. Ergo ea fictio, hic fucus, e schola
veritatis explodantur.
Nos vero ex veritate dicamus demonstrata, spacium illud primum a nulla naturæ,
a nulla humanæ mentis vi divisum esse. Fuisse tamen a natura, in eius partibus
continuis, divisa corpora collocata. A mente vero, quandocumque libet, divisum cogitari.
In eoque omni, lineas, superficies, corpora, incorporea illa scilicet, et numero, et magnitudine
actu infinita esse, hoc est longitudines, latitudines, profunditatesque, sine ullo numero, sine
ullo fine, re ipsa esse. Hæc tamen cuncta, a nobis finita imaginari. Mentemque nostram finita
sibi in opus sumere, quæ spaciis mundanorum corporum possint accommodari. A quibus
corporibus non per abstractionem, mens ea separat, ut quidam contenderunt. Quoniam ea
spacia non sunt primo, et per se in mundanis corporibus. Sed sunt ante corpora, actu in primo
spacio. Neque etiam in phantasia, aut dianoea nostra, (ut quidam alii viri admirabiles
tradiderunt) veluti in subiecto, dimensiones illæ et quæ inde formantur reliqua,
subsistentiam habent. Sed mens e spacio illo primo vi sua, eas partes desecat, quæ sibi sunt,
vel contemplationi, vel operi, usui futura. Easque omnes, vel continuas, vel siscretas.
Continuum autem asserimus esse, id quod extenditur. Discretum vero, quod de continuo
desecatur. Et continuumn semper actu est; a mente vero, nec actu, ne potentia dividi, sed
divisum imaginari tantum. Et sicuti continuum primum, actu maximum est, sic in eo,
minimum actu esse quoque, est necesse, quia sit necesse, in natura, ac rebus, utraque contraria
existere. Et sicuti maximum continuum est id, quo maius esse non potest, ita minimum
continuum illud erit, quo minus esse nequit. Et sicuti maxima magnitudo, ea est quæ nec
maior esse potest, et id omne ac eorum est, quod esse potest. Ita quoque minima magnitudo ea
erit, quæ minor esse nequit. Et quæ in parvitate id totum est, quod esse potest. Neque tamen
id, est punctus, quem supra dicebamus esse, minimum in spacio. Minimam autem
rnagnitudinem dicimus esse, minimum spacium, sive spacii minimum. In quo sistetur
necessario illa continui divisio credita in infinitum. Neque mirum videri debet, eam sensu non
comprehendi, quando nec totum ipsum spacium primum, nec eius partem ullam parvam,
magnamve sensus percipit. Certe ratio, ut spacium illud universum adinvenit, atque
argumentis multis comprobavit; ita proximæ rationes cum superioribus, spacium etiam