Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 210

motus omnes super hac fiunt, piscium, avium sublimium reliquorum. Habent vim præterea
corpora mundi principalia, ut suo locentur quæque loco, atque ordine: ab eoque non
dimoveantur. Atque ita evenit, ut mundi centrum, in spacii centro semper sit, et terram semper
eodem spacio circa centrum maneat immobilis: et aqua suo, et ær, et cœlum universum. Quod
si sic est, mundi corpora, cœlum nempe et elementa, partes spacii sibi proprias a principio
occuparunt, quibus locarentur, ac perpetuo obtinerent. Quæ sicuti inter se differunt natura: sic
spacii partes, eorum singulis subiectæ, possunt videri inter se se differre: differentia hæc, cum
a locatis proveniat corporibus, per accidens illis accidit, nisi probetur spacii eas partes ita ab
initio dispositas fuisse, ut quæ terram caperet, ærem non caperet. Et quæ aquam, cœlum
capere aut ærem, aut terram non valeret. Sed propria sibi corpora, unamquamque cepisse.
Quod si concedatur, iam hæc proprietas, a vi alia superiore, necessario cuique illarum indita
est. Se vis hæc cuius fuerit, et quæ, suo loco perquiretur.
Finis.
1...,200,201,202,203,204,205,206,207,208,209 211,212,213,214,215,216,217,218,219,220,...411
Powered by FlippingBook