Communis quædam omnium hominum notio, spacium, et esse, et aliquid esse
videtur voluisse, cum nomina hæc, vel talia formaret, Dimensio, Distantia, Intervallum,
Intercapedo, Spacium, Diastasis, Diastema. Consensus hic latinorum Græcorumque a sensu
videtur ortum habuisse. Quis enim non cernit, cœlum a terra, in mundo distare? Orientem ab
Occidente? Pedes a capite in se ipso? In capite oculum ab oculo? Ab ore nares? Si quis has
distantias, seu intervalla, sive spacia non discernat, hæc legere, aut intelligere, non laboret.
Cernentibus enim, et mente præditis nostra scribimus. Cessavit ergo, primo statim
speculationis huiusce ingressu, quæstio illa. An spacium sit. Sed forsan non cessat alia illa.
An spacium sit aliquid? Forte enim spacium quidem fuerit, sed nihil fuerit. Hanc rem, ita
discutiamus. Ens, et non ens, idem ne sunt, vel non idem? Si idem, ergo aliquid et est, et non
est. Hoc autem impossibile esse, consensus Philosophorum omnium declaravit, sicut et hoc
aliud. Si est aliquid, ens est. Si vero non est, iam nihil est. Hoc enim e numero entium
excluditur, sicut illud inter entia connumeratur. Non ergo spacium, et erit aliquid, et in entium
numero: et simul non erit aliquid, et e numero entium reiectum. Ergo spacium, et distantia,
quæ in homine ad pedes est; de numero entium est, et est aliquid. Et ita de cæteris intervallis
quibuscunque. At hoc ens, hoc aliquid, quale nam est? Amplius namque de eo licet ambigere.
Ita consideremus. Consensus veterum communis, tria spacia esse docuit. Longitudinem, sive
lineam. Latitudinem, seu superficiem. Profunditatem, quam cum illis duabus vocaverunt
corpus. Ita, ut Mathematici, qui se se nusquam errare profitentur, docuerint, longitudinem sine
latitudine, primum spacium, seu mavis intervallum esse. Latitudinem secundum;
profunditatem tertium. Ita tamen ut latitudo, considerari nequeat nisi præcedente, et coniuncta
longitudine, neque profunditas per se consistere queat, nisi duæ illæ antecedant, et sibi
coniungantur. Et sicut illa prima, lineam per se sola efficit, sic duæ coniunctæ superficiem
conficiunt; atque ita tres simul iunctæ corpus formant, quod vocant mathematicum.
Physicorum vero probatissimi, dixerunt, corpus naturale esse, quod constat, ex longitudine,
latitudine, profunditate, et antitypia, quod est resistentia. Itidem, Corpus est, quod habet tres
diastases. (hoc est distantias) cum antitypia. Item aliter. Corpus est, quod trium intervallorum
distinguitur dimensione, cum antytipia. Denique. Corpus est ex congerie, magnitudinis, et
figuræ, et resistentiæ. Magnitudo autem, et figura, non sine aliqua, vel una, vel duabus, vel
etiam tribus distantiis iam dictis constare potest. Itaque tria spacii genera sunt, vel tres species,
sive illæ mathematicæ, sive physicæ sint per se solæ consideratæ, Longitudo, sive linea.
Latitudo, sive superficies, et profunditas, sive corpus. Quas ita exposuerunt in corpore
physico, ut longitudo aliquando acciperetur, maximum, quod in corpore aliquo spacium
appareret; aliquando autem id, quod esset, superne deorsum. Latitudo autem esset medium in
corpore spacium, sive quod esset a dextris, ad sinistram. Profunditas vero, vel minimum, quod
in corpore esse spacium, vel quod est ab ante, retro. In corporibus ergo singulis, qualiacumque
illa sint, vel mathematica, vel naturalia, spacia tria reperiuntur, quæ et mente, et sensu
percipiuntur. Quis enim non cernat in corpore quovis obvio, distantiam, quæ est superne
deorsum? Et eam, quæ est a dextris ad sinistra, et eam similiter, quæ est ab anteriore eius
parte, ad posteriorem? Hæc, respectu nostri aliquando mutantur, ut supera fiant infera, dextera
fiant sinistra; anteriora fiant itidem posteriora. In qua tamen mutatione, nihil harum
perit distantiarum. Namque, longitudo, et latitudo, et profunditas perdurant, usque ad corporis
illius corruptionem. Tres hasce ab omnibus onfessas dimensiones, corpori naturali cuique
inesse, et cuique proprias, nemo amplius dubitaverit. Verum addimus nos, eas inesse rebus
corporeis omnibus; hoc est iis quæ per corpora protenduntur, vel tota, vel per eorum partes,
unam, vel plures. Corporeas autem res eas appello, quas vocant qualitates, calorem, frigus,
albedinem, nigredinem, et nigredinem, et reliquas. Vel enim tota corpora int, et extra
occupant, vel partes eorum. Hoc est, vel superficies operiunt, vel etiam penetrant profunda;
atque ita per tres illas dimensiones, ac spacia, ipsæ quoque protenduntur. Itaque concludemus,
dimensiones has, atque distantias, et per eas, spacium simpliciter, in corporeis rebus, hoc est,