vult, et quantum expedit; cum igitur intelligentia, animus, vel mens sit agens per intellectum
non est necesse, ut agat effectum, quale est esse suum sed ut apprehendit esse decens, et
expediens.
Verum est postea, quod in sacris litteris non reperitur hæc vox, Animæ brutorum sunt
irrationales, et utantur hoc vocabulo, reperitur tamen aliquod verbum equipolens irrationali
videns Iudæ Apostolici dicentis, quæcumque naturaliter, tanquam multa animalia norunt,
corrumpuntur. Declarant sacri scriptores, ut per hæc verba significetur eorum cognitionem
expertem esse ratione, et cognitione. Naturalis dicitur prout dividitur contra
rationem. Theologi volunt quod ubi est intellectus, ibi sit, et ratio, et econtra, et negativæ
quomodo
glossi David dicit in equo, et mulo, non esse intellectum, concedetur ibi esse rationem?
Exponunt latini. Nolite fieri sicut equus, et mulus, sequentes appetitum sensitivum, et viventes
vita brutalium in quibus, non est intellectus per quem possunt rafrenare appetitum
sensitivum, Expositores vero hebraicam literam sequentes, quæ ait, non este equus, et mulus,
non intelligentes in loro, et freno os suum ad claudendum, quoniam equus, et mulus si
intelligerent causam huius, clarissimis gauderent. Equitari enim ab homine multum nobilitatis
aquirunt ergo non sunt rationalia, bruta ipsa.
Non negant sacri libri animalia bruta habere aliquam intelligentiam, ut est scriptum
in libro Iob. cap. 38. Quis gallo intelligentiam dedit? Ubi volunt sacri scriptores, ut
intelligentia sumatur pro quadam extimatione secundum quam gallus animal notus, et
domesticus, ad modum intelligentis queretur, quoniam ipsa eius naturalis estimatio ab
intellectu divino datur; si hoc autem, videtur gallus quandam similitudinem intelligentiæ
habere, quod determinatis horis in cantu prorumpit ac si cognosceret proportiones
corporum cœlestium.
FINIS.