sunt ἄλογοι irrationales. Nonne? Ita. Quo modo id probatis? Vobis namque si philosophi sitis,
sententiæ vestræ ratio est reddenda. Cur ea res ita se habeat, causa est afferenda. Quam igitur
vel rationam sententiæ, vel rei causam affertis? Si respondeatis, ita omnes philosophantium
sectas sensisse, ac docuisse. Dicemus nos, id non esse ad scintiam satis. Arbitrium illorum,
non rei causam affertis. Arbitrium autem nostrum, Rei vel essentiam, vel vires, vel actiones,
non minuit. Aliquid igitur est afferendum, quod nos doceat, animos brutorum revera, vel in
essentia, vel in viribus, vel in actionibus vacare ratione. Sed antequam in hanc arenam
descendamus, æquivoca, in hac disputatione, fugiamus illaque omnia, ex ea
fugemus. Λόγος Græcis, rem dat duplicem. Orationem verbis prolatam, et rationem,
intrinsecum, ut ait Plato, cum se ipsa animæ dialogum, Dianoeæque per terminos, negantes,
affirmantes, colligentes, separantes, temporarios discursus.
Αλόγον, contraria duobus hisce, nobis dare debet. Nimirum quod oratione creat,
quodque careat ratione, dialogoque animæ intrinseco.
Latini sicuti λόγον, duobus valde inter se diversis nominum significatis exprimunt
oratione, et ratione. Αλογον, non nisi uno videntur posse exprimere, irrationale si
dicant, rationi tantum, contrarium dicunt, non itidem contrarium orationi. Aliud quoque Græci
dicunt ἄλογον, id quod non est καταλόγον secundum rationem factum. Oratio hic nihil habet
rei. Αλογον igitur triplici apud Græcos est significatu. Quod oratione careat, quod careat
ratione in actione aliqua. Irrationale priori non est contrarium. Contrarium est secundo, ac
tertio. Quando igitur Hermes, Animi tertium genus posuit Αλογον irrationale, hæc tria potuit
inferre. Quid ergo ait? Brutorum animos omnes, omnibus hisce carere tribus? An duobus?
An uno? Id enim necesse est ut sequatur, si brutorum omnis animus sit ἄλογος, vel uno, trium
horum carere tantum, vel carere duobus, vel carere tribus.
Hæc igitur singula perpendamus. Esto primo unum quod et evidentius videtur esse
in brutis animis ἄλογον, quia careant oratione. Vel neque hæc carentia orationis, brutis
omnibus inest. Omnia videntur, sua lingua loqui, preterquam pisces, et reptilia, quæ omnia
muta esse existimantur, unde et adagium, pisce taciturnior. Nullam enim hæc de se vocem,
emittere videntur, sine qua oratio, aut locutio formari nequit. Ranæ tamen, et Tritones loqui
etiam videntur. Hi quidem artificio quodam concha adhibita. Illæ vero natura ita crocitant, ut
et inter se, et nobiscum etiam loqui videantur, quando frequentius crocitando, nos
pluvias cavere admonent. Non hanc esse locutionem oportet Peripatus, quia vox non sit, in
syllabas, et in nomina dearticulata. At neque nos inferebamus, ranas humana lingua loqui, sed
sua. Hæc enim eorum deffinitio, sermonis tantum est humani, speciei scilicet unius. Et ne
æquivoco, quod fugere studebamus, implicemur sæpius, generalius dicimus. Locutionem esse
animi sensus per vocem expressionem. Si ranæ igitur, animi sui sensum crocitatu illo suo,
semper exprimunt, ea erit ranarum locutio. Si quæ reptilio sibilo utuntur (utuntur autem et
plurima, vel omnia, specie tamen differenti) et is sibilus illis sit semper vel amoris vel odii, et
iræ expressio, tum inter se, tum contra nos, cur non iuste dicetur, eorum esse sermo?
Quadrupedum vero, fere nullum oino mutum est. Suaque in specie, suos habent latratus,
hinnutus, boatus, balatus, mugitus, rugitus, similesque alias voces, quibus animi sui passiones,
ita inter se se exprimunt atque homines, inter se suo sermone. Ac forte etiam commodiore, et
generaliore, quam inter homines, sermonis usu. Boum enim una species, variato nusquam
boatu suo, per universum se se intelligunt orbem. Equi itidem omnes suo nitritu, Leones
rugitu, Sues grynnitu, ubique terrarum utuntur suo. Homines, ad loci paruam variationem
nova opus habent sermonum disciplina. Ac sæpe talium, ut suavius habent pecudes, quam
homines loquantur. Quorum multi, plurimis regionibus, et veteris, et novi orbis, voces
suas vel nulla, vel fere nulla dearticulatione flectant. Flectant autem aves quædam eam ita, ut
longe sit humana quavis dearticulatior, variaque suavisque magis. Quam ipsæ non minus toto
orbe intelligunt, quam homines quique suam, et dulcius resonant. Cur autem aves quædam, et
homo solus, vel etiam Hiena, voces suas in articulos varios flectere, ac scindere sciant; id in