quæque vivunt. Cur ergo corpus perfectissimum omnium, animo careat, et sit cadaver?
Elementa, quæ mole sua, quæ perfectione sua, et mundi molem replent, et perfectionem
adimplent. cur suis animis carebunt? Optime Theophrastus pronunciavit.
Sine animo nullum corpus est honorabile, aut preciosum. Et Alexander, præstantius
esse animatum corpus, corpore inamini. Si elementa careant anima, nullius precii, nullius
præstantiæ fuerint. Et mundi corpus totum, parte altera perfectum erit, parte altera
imperfectum. parte vivens, parte emortuum, atque ita monstrum evadet. Elementa igitur ipsa
quoque, seu organica sint, seu inorganica, et vivunt, et sunt animo, suo singula prædita. Ad
hæc, si blattæ illæ, si reliquæ quisquiliæ, si plantæ, si Zoophyta, a mundo, et esse et vitam
obtinent. Et nemo det, quod non habeat: cur mundus animum det, quem prius non habet ipse?
Cur terra præbet id quod caret ipsa? Cur aqua, cur ær, vitam indant, aliis: ipsa
nequaquam eam possideant? Si respondere contra, nihil veri queant, rationibusque his cedunt?
Dubitent attamen, an unus tantum sit mundi animus, et an per partes singulas principes,
singuli sint animi rogent, respondebimus cum Hermete, cum ratione, unius mundi, unum esse
animum. Partes quoque eius principes proprios sibi habere animos affirmare non dubitabimus,
ab illo uno veluti evulsos, Aliosque ab his mimus principales, et ab his alios usque
ad minimos. Exemplisque id confirmabimus. Nam in animantibus, in stirpibus, animalia alia
innascuntur quædam, animis propriis prædita. Vermes, scilicet, muscæ infecta, non unius
generis in bove, in equo, vermes innascuntur sæpe. Dum in eo vivunt, bovis, equi, animo
vivere, dici posse videantur. Sed inde excreti, vivere aliquandiu extra etiam conspiciuntur.
Non sane amplius bovis animo, a quo sunt longe posita, sed proprio. Quid ergo si exemplis
huiusmodi innumeris experientia docet, posse animum, ut ita dicam, minorem, in maiore
animo bovis generari, et vivere, nonne etiam ratio ex his experimentis ducta, formari potest
simillima, in mundo animato suo proprio animo, partes eius singulas, singulis suis animis esse
animatas. Sus una, sæpe decem, sæpe plures in se generat suillos. Dum a conceptu illi
paulatim efformantur, sicuti alimento matris, aluntur, augescunt, et membrorum figuras,
sensum acquirunt, animo matris vivere videntur quoque. Sed membris iam figuratis proprio
quisque animo iam vivit, quod partus indicat. Venit tamen ab initio, ab uno matris animo,
unusquisque. Sed diligentius loco commodiore, ob quasdam quas habet in se dubitationes, res
hæc eadem erit tractanda.
Quid vero illa quam Zoroaster, suique fontanam animam vocavere, eadem ne est
cum hac mundana? An forte hæc ab illa est diversa? Sane quæ retulimus oracula.
Ὃτι ψυχὴ, πῦρ δυνάμει πατρὸς οὖσα φαεινὸν,
Ἀθανατός τε μένει, καὶ ζωῆς δεσπότις ἐστὶν.
Καὶ ἴσκει κόσμου πολλὰ πληρώματα κόλπων.
“Quod anima ignis, potentia patris, existens lucidus.
Immortalisque manet, et vitæ domina est.
Et tenet mundi multas plenitudines sinuum.”
De mundana videntur esse pronunciata, Quoniam eius sinus multos dicitur replere.
De fontana vero dicantur alias illa:
Μετὰ δὴ πατρικὰς διανοίας, ψυχὴ ἐγὼ ναιῶ. Θερμὴ, ψυχοῦσα τὰ πάντα.
“Post vero paternas cogitationes anima ego habito. Calida animans cuncta.”
Conceptus paterni Zoroastro sunt ideæ, quæ cum sint in paterno profundo, anima statim post
ideas ibi habitat, hoc est, animæ idea, essentia, vitaque et mens ipsius animæ. Atque ita
videtur hæc anima, non mundana, sed supramundana esse: diciturque animare, non mundum,
sed universa; ea nimirum etiam quæ supra hunc corporeum mundum sunt. Qui creditus est
terram in sui medio positam circumquaque, summa sui octavi cœli superficie ambire. Sed
supra hunc alia cognovit esse Zoroaster, nimirum lumen et ignem, quæ etiam a fontana anima
animarentur, simul cum aliis. Canit enim de ea.