dimensum. Partes habet. Dividitur, dividuam habet essentiam. Dividuas vires. Dividuas
actiones. Semper patitur. Alteratur, mutatur. Numquam idem est. In non ens abit. Semper non
ens dici potest. Verum ens non est umquam. Quid ergo tali corpori, contrarium suum, ut
contrariis utriusque iungi posse dicetur? Vel verius iungi dicetur non posse, nisi contraria
eorum omnia temperentur. Sed quomodo incorporea temperentur, quæ numquam vel
patiuntur, vel alterantur. Quæ cum semper agant, corpora semper patiantur, inter utrumque
nulla videtur esse posse communicatio, nulla contemperatio, aut commistio. Et si quæ sit, illa,
in corpus semper aget. Hæc ab illis semper patietur, semper alterabitur, semper mutabitur,
donec in non ens totum abeat. Non igitur incorporea corpori iungi poterunt, sine
corporis corruptione. At ut corpus servetur: mundus conservetur, universitas rerum constet,
quo usque placitum illi fuerit, qui universa condidit, numquam incorporea, corporibus
iungi oportet. Corpus autem per se non stat, non est αὑθυπόστατον est ἑτερόστατον, ab alio
stans. A quo nam igitur stabit? Ab eo nimirum, quod ipsum stare faciat. Id autem erit, quod
vires id faciendi habeat, et ab eis actionem in corpus intendat, et extendat, quæ ipsum
sustentet, sistat, subsistere, et consistere, et stare faciat. Hoc autem corpus esse nequit. Iisdem
enim adminiculis, ad fulcris ipsum. Hæc autem si corpora essent, progressum hunc de corpore
ad corpus in infinitum abire esset necesse. Neque item incorporeum est. Tum quia corpori est
contrarium, eique iungi nequit. Tum quia eius actione corpus in nihilum regeret. In idem
ergo recidit quæstio. Quid igitur illud erit, quod corpus servet, et servare queat? Aliquid
nimirum, quod in corpus salutem hanc operari queat. Eamque corpori indere. At hæc
sine actione, nequaquam fiet. Actio autem omnis per quendam sit contactum. Continget igitur
ipsum corpus, id quod ipsum servare debet. At id, corpus nequaquam est, ut est ostensum.
Neque itidem est incorporeum, rationibus modo deductis. Præter autem duas hasce naturas,
corpus, et incorporeum, veterum plurimi ignorarunt. An vero, et tertia quædam in universitate
erit natura, non corporea, non incorporea, sed utrumque et incorporea, et corporea, ita ut
media quædam sit inter utramque. Incorporeo suo, ab incorporea pendens. Corporeo vero ad
corpus vergens. Et sit proprietatum utriusque particeps, ita ut videatur, non quidem ex
extremis mista, non ex contrariis temperata, non e partibus composita, sed mirando quodam
modo, hæc omnia sit. Et mista, et non mista, temperata, et non temperata, composita, et non
composita. Ne iterum, dum mistionem, temperationem, compositionem ex duobus illis
quærimus in infinitum amandemur. Necesse ergo est, quia incorporea sit, incorporeorum
proprietates reneat. Non simplicissimas illas, quales in vere incorporeis sunt, sed gradu
inferiore. Omne namque productum (quod toties repetimus) non idem cum producente est, sed
ei est simile, quatenus ab illo identitatis suæ aliquid aufert. Et quia ab illo in alteritatem cadit,
sit etiam ei dissimile. Similitudinem ergo quandam veræ incorporalitatis habet. Sed non est
sicuti superiora, vere incorporea. Illa ab omni corpore longe absunt. Hæc quia ab illis cadit,
corporibus iungitur. Ut autem similis incorporeis sit, identitatis illorum, necesse est fieri
participem. Fit autem talis, si sui aliquid incorporeum habeat quoad illa accedat
proxima. Summitate nempe sua. Quæ et mole careat, et sit ideo impartibilis. Et ideo
indivisibilis, et ideo impassibilis. Et ideo inalterabilis, et ideo immutabilis, et ideo ut sit ens
semper, et in non ens nunquam decidat. Qua vero corpori iungi potest, corpori sit assimilis
est necesse, ut eius nimirum aliquid in non ens decidat: non semper sit ens: sit mutabilis: sit
alterabilis: sit divisibilis, sit partibilis: sit in mole, et circa molem versetur. Et sicuti in
prioribus proprietatibus, quemadmodum supera est in ævo, et in æternitate. Sic his secundis
proprietatibus, corpori proximis sit, temporaria est necesse. At si essentia sua, ut corpus,
sit temporaria: et vires, et actiones temporarias habebit. Atque ita in non ens abire aliquando,
ac perire poterit. Atque ita nihil incorporei: nullas ei similes habebit proprietates, et tota erit
corporea. Quod est contra demonstrata. Si vero, et essentia eius, et vires, et actiones,
incorporeæ fuerint, aut incorporeis similes, nulla sui parte corporibus hærebit. Necesse ergo
tria hæc essentiam, vires, actionesque, ita partiri, ut alia sit incorporeis similis, essentia