suum, primi cœli motorem intellectum ad Saturni spheram movendam descendere. Neque
huius motricem, anonymam illam, substantiam, ad Iovem aut etiam inferius se se demittere.
Nequæ Lunæ motricem concedat ad Venerem, aut Solem scandere. Sed suis quæque
locis immotæ, stabilesque permanet. Superorum ergo quatuor graduum, nullum, suum mutabit
locum: neque infra animum cadet. At neque inferiorum quatuor, ullum supra animum
ascendet. Non equidem natura ei proxima, minus qualitas, ab eo remotior. Multo minus forma
ab eo, longinquior. Ac minime omnium corpus ab eo, natura remotissimum. Sed in suis
quæque gradibus, quibus eas Optimus Maximus. Conditor mundi Deus locavit, in suo
quæque munere, manere perseverabunt. Neque ergo superorum, quatuor, quicquam:
neque inferorum quatuor itidem, quicquam, inter intellectum, et animum, se se interponet.
Neque entium gradus ullus alius inter eos sedebit. Neque enim alius ullus, præter ostensos
illos novem, in universitate, aut est, aut esse potest. Quod etiam magis, haud ab hinc longe,
demonstrabitur. Cum hæc ita sint, et antea sit multis, validisque philosophicis rationibus
demontratum, Animum, in rerum universitate, (quod tamen Theoprastus, ac
Democritus voluerant) neque esse primum omnium, neque omnium principium, necesse esse,
fuit demonstratum, supra animum aliud ens esse, quod Mentem et intellectum
appellavimus. Modo ita progrediamur.
Nullum entium Dei bonitate caret. Quæcumque enim fecit, fuere valde bona. Si bona
sunt, Dei bonitatem quatenus poterunt, imitabuntur propria eorum bonitate. Bonitatis omnis,
proprium est benefacere. Facient ergo aliquid. Factio, hæc, actio est. Actio omnis a viribus.
Vires ab essentia. Essentiam ergo beneficam cuncta entia ad usque minima, et vilissima
habent. Et quia essentia omnis benefica, in se prius vires parturit; et per vires, actiones parturit
ad extra. Et prægnans prius est in se, et extra se necessario fœcunda. Bonitatis enim primi
boni cum sit particeps, sterilescere non potest, et fœcunditatis quoque, necesse est ut sit
particeps. Nullum ergo ens, sterile est. Omne ergo ens fœcundum est. Si fœcundum
etiam prægnans. Si prægnans, etiam parturit. Si parturit, etiam producit. Quid enim essentia
cuiusque careat viribus? Minime. Vires hæ, an erunt ociosæ? Si a bono sunt, si boni illius
participant, ociosas esse, est impossibile. Si ociosæ non sunt, sunt igitur in motu. In motu, vel
interno, vel ad extra? Utroque. Ille quidem intra essentiam est, et vitam ei præbet. Ostensum
enim est vitam veram, motum infra essentiam esse. Hoc vero, quia vita, nihil est aliud, quam
essentia parturiens actionem, tum in se ipsa, tum ex se ipsa. Si in se ipsa, actionem edit, ea
actio, e se non exit, in se sit, et in se manens, nihil edit aliud, quam se ipsam. Si vero ex se
ipsa actionem profert, ea actio non est ociosa. Si ociosa, non est, et motus ipsa est, et motu eo,
et se ipsa, aliud a se efficit. Cuius ipsa sit causa uti vocant immediata. Vires vero, quæ eam
actionem ex essentia efferunt, causa sit anterior. Essentia autem quæ virium, et actionis radix
est, et fons, de se parti effectus, primaria sui ordinis est causa. Causa autem omnis, uti est
antea demonstratum, et prior est, et potentior, causato suo. Ut quæ proferat, id quod prius non
erat. Si vero causa, omnis, et prior, et præstantior est causato, causatum necessario, et
posterius, et impotentius, quam sua causa est. Sed proprietates tamen omnes suæ causæ fert
secum, remissiores attamen. Non enim easdem prorsus. Idem enim cum sua causa esset.
Neque præstantiores. Sic enim ad superea fieret propagatio. Demonstratum autem est nobis,
eam fieri ad infera. Neque etiam æquales, quia effectus, causæ suæ non est par. Alioquin
cur potius effectus quam causa esset dicendus? Aut causa sua impotentior? Proprietates
enim, nihil sunt aliud, quam vel essentia ipsa rei, cuiusque, vel vires ipsæ, quæ in actionem
exeunt. Quæ si exitu suo, proprietates æquales, viribus, a quibus prodiit, efficeret, quid
aliud, quam viresmet ipsas unde venit ipsa, recurrendo ad supera, produceret? Et cur
æquales potius quam easdem? Cum una eademque eius efficientia æque polleat in utrisque.
Neque igitur sua origene præstantiores. Neque suæ origini æquas proprietates actio ulla potest
producere, sed remissiores omnes. Ita tamen, ut suæ origini sint similes, et ab ea etiam sint
dissimiles. Non enim productum ullum, idem est cum producente. Sed identitatis eius, uti est