a patre, et in æternitate, prout a Filio, ac Spirito, dicimus esse factam. Quæ vero hæ inter se
operantur, aut erga profundum, unde prodierunt, eam in ævo, sive æone operari
dicimus. Mundus vero, quod ad quæstionem pertinet, creatus est, non in principio temporis,
non in tempore. Mundus enim, sui natura, prior est tempore, quia in mundi creatione, ordine
naturæ, nullum adhuc tempus. Ergo mundus, cum sit tempore prior, neque in temporis
principio, neque in tempore potuit creari. Quando ergo creatus fuit? in parte tum
sempiternitatis, tum æternitatis est creatus τῇ βουλήσει, καὶ τῷ θελήματι τῷ πατρὸς,
voluntate, et ipso velle, Patris, inquit Hermes. Quid ergo mundus est sempiternus? Est
æternus? Minime. Non enim ab omni aut æternitate, aut sempiternitate est creatus, sed
utriusque, in parte, quando scilicet trinitas illa, eum creare voluit. Et si opera Angelicorum
ordinum in eo creando intercessit, etiam in parte æonis est creatus. Tempus autem sui natura
posterius esse mundo, ex Aristotelicis probamus fundamentis. Ex temporis nempe diffinitione.
Tempus inquit ipse, et numerus seu mensura motus. Esto ita; locus tamen esto, tot illis
erroribus. Sed quis nescit, mensuram sui natura posteriorem esse mensurato? Hoc enim
vel corrupto, vel ablato, tollitur et mensura. Hac vero sublata, illud remanet. Aliter Tempus est
mensura motus. Ergo motum antecedere est necesse, si mensurari debet. Motum autem
præcedit, id quod movetur; quod mobile appellatur. Necesse enim est ut natura id ante faciat,
quod moveri queat; deinde ipsum vel a se ipso, vel a natura, vel ab alio moveatur. Et dum id
movetur, morus sit, qui a tempore mensuratur. Mobile autem in proposito motu, et primum
mobile, hoc est cœlum primum. Hoc autem, vel maxima, vel præcipua est mundi pars.
Coelum ergo ut mobile, natura et dignitate præcedit motum. Motus, vero, natura et dignitate
procedit tempus. Ergo motus, ergo mobile, ergo cœlum, ergo mundus, ante tempus sunt; et
tempus tertio gradu est post mundum. Quo modo ergo Mundus, vel in principio temporis, vel
in tempore potuit creari, si nondum erat, quando mundus fuit creatus? Quo loco mirari liceat,
magnos quosdam Theologos in hanc sententiam pedibus ivisse, mundum in principio
temporis fuisse creatum. Hæc de quæstione prima. De secunda vero, utrum omnia simul
fuerint creata, an aliud post aliud, facile respondemus philosophice. Ostendimus enim ante,
Deum, αὺτῷ τῷ ἐστι, omnia fecisse, ipso sui esse. Hoc est quia erat, et erat unus, et bonum
ideo omnia produxit. Hoc autem suum esse, non per vices exercetur, ut modo sit, et hoc creet;
modo non sit, et nihil creet. Et post spatium aliquod, esse resumat, et creet aliud. Sed cum
semper, et habeat hyparxin, et habuerit; et ea faciat quando libuit facere, omnia simul fecit.
Simul ergo produxit omnia. Cumque Deus ille trinus summus, in suo esse sempiterne,
æterneque perpetuetur, immortalis quoque sit, est necesse, quæ altera fuerat, Hermetis
conclusio. Et si immortalis est, et sempiternus, et perpetuus est, nullam omnino sentiet
mutationem. Ubi nulla est mutatio, ibi nulla est alteratio. Quæ Aristotelis quoque sententia
fuit, et a nobis est etiam antea probata. Ubi nulla est alteratio, ibi nulla sequetur debilitas. Ubi
nulla debilitas, ibi integræ permanent, et essentia, et potentia, et actio. Neque ullius rei
unquam indiga sunt. Ubi indigentia nulla, ibi sufficientia summa. Ubi sufficientia summa, ibi
etiam fœlicitas, ac beatitudo. Ac recte dictum ab Hermete, Dei veluti οὐσία essentia est ἡ
εὺδαιμονία beatitudo. Quod aliquando, sed quasi balbutiens scripsit Aristoteles. Itaque
sicuti ύπάρξις hyparxis perpetua illi est, tota sempiternitate, et tota æternitate, et toto æone:
quibus tempus ab eo excluditur; ita illi optima quoque vita, ac summa σοφία inquit
Hermes sapientia est. Et si hæc illi sunt, potentia nulla ei defuit, aut deerit umquam; aut ulla
actio. Sempiterne ergo, atque æterne, et fuit, et est, et erit omnia. Et omnia potuit, et potest, et
poterit, et omnia fecit, et facit, et faciet. Et quæ nunc facta conspicimus, ab eo etiam nunc
fieri, est affirmandum. Hoc est, omnia ab eo facta, in suo quæque esse, conservantur, et
foventur, et inde pendent. Et perpetuo fient, et conservabuntur, et fovebuntur; et inde
pendebunt. Itaque vere admodum a vetere illo philosopho, interrogato. Quid Deus
ageret; responsum est, Mundum creat. Et Plotino dictum verissime.
Ἁλλὰ τὶ νῦν ποιεῖ ἢ καὶ νῦν σώζει ἐκεῖνα, καὶ νοεῖν ποιεῖ, τὰ νοοῦντα, καὶ ζῇν τὰ ζῶντα