convertit, eosque lumine plenos reddit. Et materia illa, quam primam, et fere non ens dixerunt
in id bonum appetitu suo trahit, et eo tantum, quantum capere potest, impletur. Est ergo hoc
appetibile, entium omnium quasi centrum, circa quod entia omnia, tum essentias suas, tum
vires tum actiones, tum appetitus omnes suos revoluunt, eosque in extinguibiles, et perpetuos
habent. Et tametsi illa quid cupiant non cognoscunt, aut percipiunt, attamen, ipsum quasi
ariolantur, et circa ipsum veluti tripudiant, idque amplecti, et sinu tenere exoptant. Id tamen
non præhendunt. Est enim ab omnibus entibus separatum: sed omnibus etiam est præsens, et
ea præsentia, omnia circa se movet, et sui cupidinem illis indit. Qua cupiditate, et motu, servat
cuncta, sua tamen supereminentia, ab omnibus se impermistum, in sua unitate permanens,
conservat. Dum vero se ipsum ita conservat, servat etiam alia, in se omnia statuens, illaque
complectens. Estque hæc huius appetibilis, propriissima proprietas; sicuti sufficientiæ
secundæ, proprietas est, omnia ad similium excitare productionem. Ex quibus duobus tertia
quasi componitur proprietas, quæ dicitur perfectio. Quæ, ea quæ producta per sufficientiam
sunt, in suas causas convertit, et ea congregat, et in eas reducit: vel ea sint intelligibilia, vel
intellectualia, vel animaria, vel etiam naturalia, et corporea. Omnia namque in suas causas, ut
perficiantur, revoluuntur; ab eisque ad perfectionem reducuntur. Perfecta facta, veluti in suæ
ætatis flore, pulcra redduntur. Pulchritudo hæc sui natura est amabilis, et ab ea, et in eam
amor excitatur. Amor ergo entium omnium, tum erga se invicem, quia per perfectionem
pulchra sunt effecta excitatur; tum etiam magis, erga huius pulchritudinis causam. Quæ
proxima perfectio ipsa est. Hæc vero, ex appetibili, et sufficientia est conflata. Duo vero hæc
sufficientia prima. Hæc vero Bono drimo, ac summo est coniuncta. A Bono ergo provenerunt
proprietates hæ, sufficientia prima, quæ sibi sufficiens est, sufficientia secunda, que sufficiens
est entibus omnibus. Ab hac sit appetibile; ex utrisquæ perfectio conflatur. A perfectione
pulchritudo. A pulchritudine amor. Amor autem maiore efficacia in bonum fertur, et quasi
furore quodam in id agitur. Et est rectissime a Theologis dictus anagogus, et reductor ad
ipsum bonum, ad ipsam scilicet rerum omnium causam primam, ac principium primum.
Reductor alius, sed placidior, ac quietior est, veritatis contemplatio, et quam vocamus
philosophiam, et sapientiæ Amorem. Quæ quamvis placidiore in idem Bonum feratur motu,
eodem tamen quo amor fertur, et amoris etiam ipsa sentit stimulos, quod nomine suo indicat.
Quid enim aliud aliud est philosophia quam amor sapientiæ? Quid vero aliud est sapientia,
quam veritatis plena notitia. Veritate autem quid potest, aut excogitari, aut repiri pulchrius. Ex
pulchritudine ergo veritatis, et in veritatis pulchritudinem, et sciendi amor, et philosophia,
studio maximo contendit. Veritate aut, hoc studio, cognita, quis vel sensuum, vel quæ ratio,
vel mens ei non assentiatur? Assensus hic fides est. Fides ergo maxima, ubi maximus
assensus. Assensus maximus, ubi maxima est cognitio. Cognitio maxima, ubi maxima veritas.
Maxima veritas in Patris profundo. In profundum ergo Patris, sensus, si possint, omnes
intendamus. Si non possint hi, opinatricem. Si hæc nequeat, rationem, ac dianoeam totam. Si
neque hæc plene possit, totam mentem, et Zoroastri monitu, mentis ipsius florem, apicem,
unitatemque dirigamus. Illud contemplemur; in ipsum moveamur, in eo hac fide summa
consistamus; summam veritatem, summa fide complectamur. Fide ei uniamur; per fidem
namque iustificabimur.
FINIS DECIMINONI LIBRI
.