Sed factos etiam movent, nam alio inquit.
Καὶ τοῦ νοῦ, ὅς τὸν ἐμπύριον κόσμον ἂγει.
“Et intellectus, qui Empyreum mundum ducit.”
Sed et movendo, etiam sustentant.
Ω πῶς, κόσμος ἐχει νοεροῦς ἀνοχῆας ἀκαμπεῖς.
“O, ut mundus habet intellectuales sustentatores, inflexiles.”
Et sustinendo custodiunt.
Ἀλλὰ καὶ φρουροὶ τῶν ἔργων εἰσὶ τοῦ πατρὸς.
“Sed et custodes operum sunt patris.”
Cathena ergo hac pulcherrima, et plus quam aurea, Patris, Mentis, Mentium,
Animæ, Naturæ, corpora quæ per se, nec constitui, nec sustineri, nec contineri, nec
conservari, nec custodiri possunt uti ἑτερόστατα, et alistantia, ab alio, et ab initio effecta sunt,
et sustinentur, et conservantur, necesse est ab intellectibus, et animalibus et naturis, et
efficiantur, et custodiantur, et conserventur, eo modoquo antecedente libro est expositum, et
quo ipsemet Aristoteles cœlos a mentibus moveri, et in motu conservari, et hæc inferiora
omnia regi tradidit, et ab iis quæ supra cœlos sunt esse, et vivere omnibus venire docuit. Sed
ut nullam de his rationem reddidit sic nullam a Chaldæis, Peripatus exquirere debuit, quando
sine ratione, et causæ redditione, non minus ipse quam illi laborarit. Et tamen philosophus
esse voluit. Patiantur ergo, et illos ratione pari esse philosophos. Nos utrisque suppetias modo
ivimus, obstendendo, Mentem opificem, influxibus superioribus Verbi, et Boni gravidam
factam, sterilem esse non potuisse, et parere habuisse necesse, et parta continere, et custodire,
et servare, tum prima quæ a se prodierunt, tum quæ a se longius profluxerunt. Profluxerunt
autem a se, entia prima. A primis secunda. A secundis tertia, a tertiis quarta. A quartis quinta.
A quintis sexta. A sextis septima. A septimis octava. Ab octavis nona. A nonis decima: iis qui
supra sunt expositi modis. Quibus verissimum evadit illud Orphei carmen:
Μήτου κρατερῆς ὑπ’ ἀνάγκης.
“Consilii a valida necessitate.”
Omnia, et facta esse, et contineri, et conservati, et alio item carmine:
Δεινὴ γὰρ Ἀνάγκη πάντα κρατει.
“Dura namque necessitas, omnia tenet.”
Id autem factum est, quoniam.
Πάντα ἐξετέλεσσε πατὴρ, καὶ νῷ παρέδωκε δευτέρῳ.
“Cuncta perficit pater, et menti tradidit secundæ.”
Quæ, proximus est rerum opifex. De prompsit namque omnia pater de se, et per
primam mentem sibi consubstantialem, ea transmittens secundæ menti, quæ et ipsa, ut docuit
Hermes erat Verbo, et Patri consubstantialis, tradidit. Cur autem, et omnia, quæ in se habuerat
summe perfecta per primam mentem tradidit secundæ? An ut et ipsa omnia haberet, et
per omnia perfecta esset? Ita profecto. Neque enim ipsa, utrique consubstantialis carere ullo
potuit ente, ne carens, imperfecta relinqueretur. Perfectissima ergo cum, et ipsa esset, ociosa
ne, et infoecunda esse, aut potuit, aut debuit? Tradiderat ne ei pater omnia, ut ea
tantum haberet, et ut eis in se tantum frueretur, Deitatis modo sibi sufficientissimo? Et postea
sederet iners, et sterilesceret? An vero ut Deitatis modo, et ipsa esset foecundissima.
Ratio sane dictat, ut foecundissima, et ipsa esset. Nam si ὁμοουσίος consubstantialis est, cum
Patre, et Filio, cum eis erit etiam ὁμοδύναμος, καὶ ἱσοδὺναμοςcompotens, et æquipotens;
eiusdemque cum iis potentiæ, et virium. Illi vero ut ostensum est, sunt omnipotens. Hæc ergo
erit etiam omnipotens. Quod et ex Nazianzeno etiam patuit. At si compotens illis,
et omnipotens, fuerit etiam cum illis ὁμοεργὸς, καὶ ἰσοεργὸς, cooperator, et æquioperator, et
coefficiens, et efficiens, sicut et illi omnia. Quod Platonis auditor clarissime est contestatus.
Tria enim hæc, ut sæpe dictum est, essentia, potentia, actio, tam arcte rebus in omnibus, et in
principiis omnium maxime sunt unita, ut a se invicem divelli minime omnium queant. Nam