Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 148

“Aliam vero Triadem Amilictorum, qui sunt tres, et unum hypezocota. Fontes hi septem. Post
quos fontes sunt Hyperarchii. Inde Azoni, deinde Zonei. Post quos Angeli, deinde Dæmones:
Heroes post illos. Post quos nimæ. Postremo mundus ipse corporeus.”
Sed alius quidam author, quem in Cypro invenimus, et forte fuerit, Georgius
Pletho: qui et ipse, uti Psellus, aliquot Zoroastri oracula exposuit, paulo aliter, rem hanc
triadarum refert. Nam post triadem Paterni profundi, in qua ait esse, Patrem Potentiam,
Intellectum, hæc subnectit.
Εἷτα ἐστὶν ἡ νοητὴ ἴυγξ, καὶ μετὰ ταύτην οἱ συνοχεῖς, ὁ ἐμπυριος, ὁ αὶθέριος, καὶ ὁ ὑλαῖος.
Μετὰ δὲ τοῦς συνοχεῖς, οἱ πηγεῖοι πατέρες, οἱ καλούμενοι, καὶ κοσμαγωγοὶ. ὣν ὁ πρῶτος, ὁ
ἁπαξ ἐπέκεινα λεγομενος. Μεθ’ ὃν ἡ Ἑκάτη. εἶτα ὁ δὺς ὲπέκεινα. Μεθ’ ὅν τρεῖς Ἀμειλίκτοι,
καὶ τελουταῖος ὁ ὑπεζωκὼς. Σεβονται δὲ καὶ πηγαῖαν τριαδ α πίστεως, καὶ ἀληθείας, καὶ
ἕρωτος.
“Deinde est intelligibilis Iynx, et post hanc Synochus Empyreus, Æthereus, et Hylæus, Post
Synocheas vero sunt Teletarchæ. Post hos Fontani Patres, qui vocantur etiam mundi ductores.
Quorum primus is est, qui dicitur, semel trans. Post quem Hecate. Postea is qui bis est trans.
Post hunc, tres Amilicti, et ultimus, is qui Hypezocos est vocatus. Venerantur quoque
Fontanam Triadem, Fidei, et Veritatis et Amoris.”
Habent etiam alios quosdam fontes, et fontanos, ut idem author narrat. Solis
scilicet, sensus, iudicii, fulminis fontanas summitates, et materiales, et ipsius animæ, et
fontanam animam, et addit:
Μετὰ δὲ τὰς πηγὰς λέγουσιν εἶναι ἀρχὰς. αἱ γὰρ πηγαὶ ἀρχικώτεραι τῶν ἀρχῶν. Τῶν
δὲ ζωογονων ἀρχῶν ἡ μὲν ἀκρότης. Ἑκατη καλεῖται, ἡ δὲ μεσοτης ψυχὴ αρχικὴ. ἡ δὲ
περάτωσις ἀρετὴ ἀρχικὴ.
“Post vero fontes, aiunt esse principatus. Fontes enim principaliores, sunt principatibus.
Principatuum vero vivigenorum, summitas Hecate vocatur. Medietas vero Anima principalis,
Extremitas virtus principalis.”
Utroque hoc nomine, fontium, et principatuum usus est Divus Dionysius non semel,
imo in tertia Diade idem nomen ἀρχῶν principatuum habet. Post quos Archangelos
ponit, quorum non ignarifuere Chaldæi. Idem enim ait.
Φασὶ δὲ καὶ ἀρχικὸν ἥλιον, ὑπὸ τῆς ἡλιακῆς πηγῆς, καὶ ἀρχαγγελικὸν.
“Dicunt etiam Principalem solem, a solari fonte; et Archangelicum.”
Sed et Orpheus Angelos nominavit.
Σῶ γὰρ ἐν θρόνῳ πυροεντι παρεστᾶσι πολύμοχθοι Αγγεγοι.
“Tuo enim Throno igneo adstant multilabori Angeli.”
Sed Dionysius ait alicubi:
Τῆς μιᾶς καὶ ἁπλῆς. καὶ ἀεὶ ὡσαύτως ἐχούσης, καὶ ὑπερηπλωμένης πηγαίας ἀκτίνος.
“Unius et simplicis, et semper eodem modo se habentis et superextensi fontani radii.”
Fontium vero et principatuum, etiam Zoroaster meminit in oraculis:
Πάσαισ πηγαῖς τε καὶ ἀρχαῖς.
“Omnibus, et fontibus, et principatibus.”
Esse autem hos intellectus, hoc alio exprimit:
“Et intelligere, semperque manere impigro verticillo Fontesque et Principatus.” Alio
vero, et Synoches, et Hecatem nominat:
Ὅτι ἐργάτις, ὄτι ἐκδότις ἐστὶ πυρὸς ζωνφόρου.
Ὄτι καὶ τὸν ζῳηγόνον πληροῖ τῆς Ἑκάτης κόλπον.
Καὶ ἐπιπρρεῖ τοῖς Συνοχεῦσι ὰλκὴν ζηδώρον πυρὸς
Μέγα δυναμένοιο.
“Quia operatrix, quia largitrix est ignis vitiferi.
Quia et vivigenum implet Hecates sinum
Kαὶ τὸν νοῦν, ἀεί τε μένειν, ἀόκνῳ στροφάλιγγι πηγὰς καὶ ἀρχὰς.
1...,138,139,140,141,142,143,144,145,146,147 149,150,151,152,153,154,155,156,157,158,...411
Powered by FlippingBook