ponitur, et est nihili frater. Si ergo Deus intellectus est, et non intelligit, est ne intellectu
inferior? At nihil Deo superius. Ergo neque ob hanc causam, non intelligit. Adde. Qui
intelligit, necessario etiam vivit. Si vivit, etiam est. At Deum patrem, supra omnem vitam,
supra omnem essentiam esse, et rationibus philosophicis ante, et Dionysii testimoniis, est
modo comprobatum. Ergo Deus pater, quia vita, et essentia, est superior etiam mente superior
erit. Ergo intellectu non inferior. Neque hac ratione non intelligit. Sed hoc in primis
urgeamus, an revera non intelligat? An vero intelligat? Itaque si intelligit, intellectus est. Et si
intellectus est, intelligit per intellectionem. Et intellectio est ipsius actio, actus, energia.
Intellectio vero ex potentia intelligendi venit, et aliquid intelligit. Intellectus vero ea essentia
erit, seu ea hyparxis, quæ et vires intelligendi habet, et in intellectionem tamquam propriam
suam actionem exit. Omnis autem potentia cum in actum exit, ab eo perficitur, et per virium,
ac potentiæ perfectionem, perficitur etiam essentia, unde ambo erant. Intellectio ergo, et
potentiæ intelligendi, et intellectus ipsius, est perfectio. Quid ergo imperfectus erat, antequam
intelligeret? At hoc nefas est, et contra demonstrata. Si dicatur, hoc non sequi, quia sit semper
in intellectione, et actu; rogabimus, an intellectio hæc, perficiat ipsum intellectum, ita ut si
sine ea cogitetur, mancus ea sit, ideoque hac parte non perfectus? Hoc si admittatur, eadem
recurrent nefaria, et impossibilia. Si vero ea intellectio, eum non perficit, quid ea opus habet?
Nam si ea opus habet, iam est indigus. Et si indigus, imperfectus. Eademque recurrunt
nefanda. Si ea opus non habet, et eam agita tamen, supervacanea ei est, et frustranea. A
summo autem bono, quid frustra fiat? Præterea intellectio hæc, actio, et energia quædam est.
Ergo et motio quædam est. Si motio est, Deus ergo movetur? Quod est contra demonstrata.
Unum enim non movetur. Quid vero bonum, aliquo indigebit, quod per eam motionem sibi
acquirat? Omnis enim motus, adeptionis gratia sit alicuius, et alicuius finis. Finis aut rationem
habet boni. Bonum ergo, bonum quæret? Ergo bonum, quod bonum quærit, vel id bonum in
se quærit, vel extra se positum. Si in se, cum id iam habeat, ad quid quæret? Ergo bonum,
quod bonum quærit, vel id bonum in se quærit, vel extra se positum. Si in se, cum id iam
habeat, ad quid quæret? Si extra se positum, illo certe caret et ad id movetur, ut ipsum
habeat. At bono summo, quid nam desit? Sufficientissimo quid nam desit? Sed hæc
impossibilia sunt, et contraria demonstratis. Addatur. Si Deus pater intelligit, in eodem est
ordine cum intellectibus aliis. Eadem enim actio, ex eadem provenit potentia. Potentiaque in
eadem est essentia. Hæc ita cum sint, qui sibi timuit vir divinus Hermes, fide patre Deo non
dixisset.
Ὀ νοῦς πατὴρ θεὸς.
Mens pater Deus? Et etiam.
Τὸ φῶς ἐκεῖνο, ἐγὼ εἰμὶ νοῦς, ὁ σὸς θεός.
Lux illa, Ego sum, Mens tuus Deus.
Forte timuit, ne Deus, Deus non esset, si non intelligeret? Vel ne minus esset felix?
Vel rebus procreandis non bene vellet? Vel eis non provideret iam creatis? Non erant hæc
timenda viro, qui scripsisset de Deo.
Οὐδ'ὁ θεὸς δύναται ζῆν, μὴ ποιῶν τὸ ἀγαθὸν.
Neque Deus potest vivere, non faciens bonum, et iterum qui dixisset.
Δὶ αὐτὸ τοῦτο πάντα ἐποίησεν, ἵνα διὰ πάντων αὐτὸν βλέπης. τοῦτο ἐστὶ τὸ ἀγαθὸν τὸ τοῦ
θεοῦ. τοῦτο δ'αὐτοῦ ἀρετή, τὸ αὐτὸν φαίνεσθαι διὰ πάντων.
Ob hoc ipsum omnia fecit, ut per omnia eum cernas. Hoc est bonum Dei, hoc ipsius est virtus,
ut ipse cernatur per omnia.
Et alia huiusmodi ab eo sapissime pronunciata, eum timorem ex eo debuit
eximere. Nam cum intelligentiam ei vult addere, additione hac ipsa ei demit, quod e
superioribus rationibus expresse patuit. Multo minus audiendus est Aristoteles, qui summum
Deum, non solum intellectum facit, et animal: verum etiam eum supremo cœlorum orbi
affigit. Quasi si ibi affixus non staret, inde caderet, et liber ab eo, consistere non posset.