Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 149

et influit Synochis robur vividonum ignis.
Magnipotentis.”
Et sane videtur Hecate esse unitas, et idea virium, et viventium omnium. Sicuti Synoches,
sunt intellectus, qui ab Hecate accepto influxu eius ignis, qui vitam donant, eamque empyreo,
et æthereo, et hylæo mundo infundunt, eosque et continent, et conservant, et regunt,
motumque vitalem eis largiuntur. Quid autem sit Iynx illa intellectualis alio oraculo
declaratur, hoc carmine.
Νοούμεναι ἰυγγες πατρόθεν νοέουσι καὶ αὐταὶ.
“Intellectæ Iynges a patre, intelligunt et ipse.”
Non quidem a patre primo intellectæ, qui intellectus non est, sed a patre suæ Triadis.
Nam fontanos etiam patres uti vidimus posuere quosdam. Et videntur Iynges esse ideæ
secundariæ inter intellectus. Nam de eis loquens idem oraculum, ideas nominat.
Παντίῃς ἰδέαις κεχαρισμένος. ὥν μία πηγὴ.
“Omnifariam ideisgratiosus, quarum unus fons.”
Pletho, etiam Zonæos, et Azonos declarat:
Εἰσὶ δὲ παῥ αὺτοῖς καὶ Αζωνοι Ἑκαται, ὣς ἡ τριεοδότις ἡ χαλδαïκὴ, καὶ ἡ Κωμὰς. καὶ ἡ
Ἐκκλυστικὴ. Ἀζωνικοὶ δὲ παῤ αὐτοῖς θεοὶ, ὁ Σάραπις, καὶ ὁ Διόνυσος, καὶ ἡ τοῦ Ὀσιριδος
σειρὰ, καὶ ἡ τοῦ Ἀπολλωνος. Αὀζωνοὶ δὲ καλοῦνται οἱ ἐυλυτως ἐν ἐξουσίᾳ ζῶντες, ἐνεξουσια
ζόντες τὸν ζωναῖς, καὶ ὑπεριδρυμένοι τοῦ ἐκφανῶν θεῶν.
“Sunt vero apud ipsos et Azonæ Hecates, ut est Triecdotis Chaldaica. Et Comas, et Ecclystica.
Azonici vero apud eos Dii, Satapis, et Dionysius, et Osiridis cathena, et Apollinis. Azoni aut
vocantur (quasi non præcincti) qui libere in potestate vivunt. Potestatem habentes in Zonas, et
præsunt manifestis Diis.”
Manifesti autem Dii, sunt cœli, et Planetæ, et sunt hi, quasi illæ Aristotelicæ
cœlorum motrices substantiæ. Sed quod ait.
In potestate eos vivere, et potestatem habere, ἐν ἐξούσιᾳ καὶ ἐνεξουσιά ζοντες, idem
nomen est, cum eo, quod Dionysius in secunda Hierarchia tribuit ordini tertio τῶν ἁγίων
ἐξουσιῶν Sanctarum Potestatum. Subnectit Pletho.
Ζωναῖοι δὲ οἱ τὰς ἐν οὐρανῷ ζωνὰς ὐπολύτως πρέιελίπτοντες, καὶ τὰ τῇ δὲ διηκοῦντες. Θεῖον
γὰρ γένος ἐστὶ παῤ αὐτοῖς Ζωναῖον, τὸ κατανειμάμενον τὰς τοῦ αἰσθη τοῦ κόσμου μέριδας,
καὶ ζωσάμενον τὰς περὶ τὸν ὑλαῖον τοπον διακληρώσεις.
Zonæ vero sunt, qui cœlestes Zonas absolute circumvolunt, et hæc nostratia gubernant.
Divinum enim genus est apud eos, Zonæum, quod mundi sensibilis sibi contributas regiones
habitat, et quod forte sibi attributas mundi materialis partes regit.
Quod muneris videtur Dionysius secundæ ac tertiæ Hierarchiæ assignare.
Sed et Damascius horum aliquot nominat.
Εἴπερ ἐστὶν ἡ μὲν τῶν ὅλων πηγῶν, καὶ σειρὰν πηγαίαν μόνον ἀφίησιν ἀφ’ ἑαυτῆς. Ἡ δὲ τῶν
μερικῶν, καὶ προείσιν εἰς ἀρχὰς, καὶ ἀρχαγγέλους, καὶ ἀζώνους kαὶ ζώνας ὡς νόμος ἐστὶ τῆς
προόδου τῶν μερικῶν ὑμνουμένων πηγῶν.
Si quidem est hæc quidem, universalium fontium, et cathenam fontanam solum,
demittit a se ipsa. Illa vero particularium, et progreditur in Principatus, et Archangelos, et
Azonos, et Zonas, ut lex est, progressionis particularium qui celebrantur fontium.
Ex his sane locis omnibus non difficile est colligere conformitatem quandam hæc
habere, cum Dionysii Hierarchiis; quod tum nominibus Synocheon, Teletarcharum,
Potestatum, Principatuum, Archangelorum, Angelorum, Fontium, et similium aliorum; tum
etiam munerum, per quæ et coleos, et mundum hunc materialem, et etiam Empyreum, et
voluunt, et regunt. Quæ dogmata, si Dionysius, ab Hierotheo, Hierotheus, a doctore suo
Paulo, Paulus a Chamaliele, et Illelo, et Hebræorum aliis Rabinis, hausta habuerunt, Hebræi
dici possunt, hæc eadem a vicinis Chaldæi, et Ægyptiis hausisse. A Chaldæis inquam, quia
Zoroaster contemporaneus fuit Abramo. Hic vero Mosem, a quo Hebræorum dogmata
1...,139,140,141,142,143,144,145,146,147,148 150,151,152,153,154,155,156,157,158,159,...411
Powered by FlippingBook