Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 155

Hic enim Potentia patris est appellatus. Qui vero intellectus nominatur, Intellectui secundo, et
principio, tertio correspondet. De qua triade, Damascius protulit: Κατὰ τὴν χαλδαïκήν
ὑμνουμένην τριάδα secundum Chaldaicam celebrem triadem. Videlicet est unaqueque trium
triadum distributa. Non est autem facile assequi. (Incomprehensibilia enim sunt Dei, iudicia
et investigabiles viæ eius, et ineffabiles) quo modo et tribus his principiis, novenarius
mentium numerus sit ortus. Nos tamen id ita accipimus, ut Mens opifex, Patri
quidem respondentem, summa excellentia primam triadem in primo ordine procrearit. In quo
patrum ordo supremus, patri quantum posset, similis esset. Ordo secundus potentiarum,
similis esset, quantum liceret, ipsi filio. Tertius vero qui est appellatus Mentium, sibi tertio
principio, ac secundæ menti esset assimilis. Eodem modo, in secunda triade quæ filio
responderet; supremæ patres appellati, essent quantum fieri posset, Patri primo, ac patribus
primæ triadis assimiles. Potentiæ itidem quantum possibile esset, filio, et potentiis primæ
assimilarentur. Tertiæ vero quæ Mentes dictæ sunt, sibi Menti, et mentibus, primæ similes
prout possent, essent.
In tertia similiter triade, sibi menti respondente, essent patres, patri primo, et
patribus duorum ordinum: et potentiæ filio, et potentiis, et Mentes sibi, et mentibus suis essent
assimiles. Possunt alio quoque modo triades hæ distribui: ut prima scilicet tota, Patri; secunda
tota Filio; tertia tota Spiritui conditori essent propriæ. Sed et utroque modo possunt
accomodari, sine ulla divinitatis labe. Imo maxima cum eius gloria, et potentiæ supremæ
argumento. Quam potentiam adauget, quot est iam ostensum, in singula harum triade,
mentium infinitum esse numerum. Cur enim ab infinitis essentiis, et infinitis potentiis,
infinitæ etiam operationes non prodierunt? Et ab infinitis actionisbus, non entiam infiniti
effectus non sunt effecti? Cur item ab infinita bonitate, infinita bona extra eam non sunt
progressa? Quid enim opus habuit, ea in se continere et retinere? Cum bonitatis proprium
munus sit, se se omnibus communicare. Et si omnibus, finitis se se communicat, cur non
etiam infinitis omnibus? Cum nulla ei obstet vel impotentia sui, vel entium, aut par, aut maior
potentia? Non igitur non potuit, ultra finita, se se in infinita effundere. Neque ulla eam
retinuit invidia, per quam potius finita, quam infinita producere voluerit. Cur enim invidit
iis quæ supra finita esse poterant, ut non essent? Infinitæ ergo non quidem essentiis, et
potentiis, et actionibus (nec suis conditoribus, aut pares, aut eædem essent), sed infinitate
quadam, a summa illa conditorum degenere, numeri nimirum, et multitudinis. Cui rei, multa
possent ex sacris literis afferri testimonia, quale illud. Multa nimis sunt casta eius.
Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia. Sed quid illud est, quod
intulimus, choros hosce mentium ab opifice mente, extra se, et circa se fuisse creatos, cum
Apostolus scribat de Verbo filio.
“Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ. Quoniam in ipso condita sunt
universa, in cœlis, et in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive
Principatus, sive Potestates. Omnia per ipsum, et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et
omnia in ipso constant.”
Quæstio hæc in propriam frequentem referatur tractationem.
FINIS DECIMIOCTAVI LIBRI.
1...,145,146,147,148,149,150,151,152,153,154 156,157,158,159,160,161,162,163,164,165,...411
Powered by FlippingBook