Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 162

internam, et extrinsecam non admittat, aut quæ profunditatem reiiciat. Hæc enim omnia
quamvis in corpore suas teneant sedes, attamen corpus non sunt, nec habent cum corpore
resistentiam ullam, per totum permeant corpus. Quod si anima, et vita faciunt, quæ universum
corpus intus, et extra se ipsis implent. Multo ergo magis, et facere possunt, et faciunt, ea quæ,
et vita, et anima sunt diviniora, mentes; vitæ, essentiæ; unitates sive ideæ. Spiritus ipse
sanctus, qui sua essentia universum implet. Ipse filius, per quem omnia, et qui operatur omnia
in omnibus. Et in quo condita sunt universa et in eo constant. Et Deus ipse pater, ex quo
omnia.
Concludendum igitur est verissime, Deum et universam divinitatem, quia
immaterialis, incorporeaque sit, nullam a corporibus, aut materia pati resistentiam. Atque ideo
verissimum esse, eam esse ubique ipso sui esse, ipsa sui potentia; ipsa sui operatione, et
omnia tum efficere potuisse, tum effecisse, quæcumque et in terra et in universis elementis, et
in cœlis, et supra cœlos, sunt, et visibilia, et invisibilia. Et omnia vivificare in omnibus, et
omnia operari. Igitur Deus, modis hisce est ubique. Non autem, ut Aristoteles voluit, tantum
alicubi, supra cœli culmen et extra cœlum. Et est etiam nullibi, quia nullibi est affixus, nullibi
locatus. Sed per omnia means, ab omnibus est segregatus, et ab omnibus seiunctus, in suæ
dignitatis, et supereminentiæ abysso, se se a nostris sensibus, a nostris etiam cogitationibus, in
altum rapuit.
FINIS VIGESIMI LIBRI.
1...,152,153,154,155,156,157,158,159,160,161 163,164,165,166,167,168,169,170,171,172,...411
Powered by FlippingBook