 
          FRANCISCI PATRICII
        
        
          PANARCHIAS
        
        
          LIBER VIGESIMUS
        
        
          
            DIVINITAS, AN SIT UBIQUE, AN NULLIBI, AN ALICUBI.
          
        
        
          Ex eo igitur Apostoli testimonio, in Dei imagine, in primogenito omnis creaturæ, qui Dei
        
        
          filius est, condita sunt universa, et in ipso creata sunt omnia, et omnia in ipso constant. De quo
        
        
          minime est dubitandum. Si ergo omnia sunt in eo creata, et in ipso constant, et is, idem sit
        
        
          cum spiritu. Omnia etiam in spiritu fuerunt creata, et in spiritu quoque adhuc omnia constant.
        
        
          Et eæ ipsæ mentes, Throni, Dominationes, Principatus, et Potestates; et si hæ, etiam reliquæ,
        
        
          in eo sunt necessario. Cur enim hæ, et non aliæ? Et ipse ait universa, et repetit bis, omnia. Si
        
        
          ergo, et in Filio, et in Spiritu sunt creatæ, et in utroque constant, et hæ mentes, et reliqua entia,
        
        
          verum non fuerit, quod philosophabamur, extra, sed circa ipsum, hasce mentes fuisse creatas.
        
        
          Sed si quis penitius verba Apostoli introspiciat, cernet eum dicere. In ipso condita sunt
        
        
          universa, sua lingua expressum leguntur.
        
        
          Ἐν αὐτῷ ἐκτίσθη τὰ πάντα, τὰ ἐν τοῖς οὐρανοῖς, καὶ τὰ ἐπὶ τῆς γῆς, τὰ ὁρατὰ, καὶ τὰ ἀόρατα.
        
        
          “In ipso condita sunt universa, ea quæ in cœlis, et ea quæ in terra, visibilia et invisibilia.”
        
        
          Quid ergo, in ipso conditi sunt, et cœli, et sol, et lunæ et stellæ? Et terra ipsa, et montes,
        
        
          et lacus, et flumina et maria? Et non solum hæc et reliqua in eo condita, et creata sunt, sed in
        
        
          ipso etiam num constant? Igitur ipse, horum omnium locus est? Et spacium, et superficies,
        
        
          hæc omnia ambiens, et locans? Minime gentium. Sed et verba alia Pauli eiusdem, illa. “Ex
        
        
          quo omnia. Videntur illis sub contraria. “IN” namque intus sonat; “EX” sonat extra, et hoc
        
        
          nobis savet. Intus vero, et extra, quis nescit, esse contraria. Sed et illa evidentius videntur sibi
        
        
          opponi.
        
        
          “Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.”
        
        
          Primum ex ipso, et tertium in ipso. Sed et alius est, apud eundem loquendi modus,
        
        
          hisce affinis, cum ait:
        
        
          “Ut sit Deus omnia, in omnibus.”
        
        
          Quo, non ex Deo, non in Deo, sed Deum esse in omnibus scribitur. Quid igitur dicendum?
        
        
          Omnia ex Deo, ut ex loco; omnia in Deo, ut in loco, Deum in omnibus ut in locis esse? Hæc
        
        
          sunt diuinitatis miracula et investigabiles viæ eius, et opera eius ineffabilia. Hæc tametsi
        
        
          subcontriari sibi videantur, verissima tamen sunt omnia. Si Deus est in omnibus, Deus est
        
        
          ubique. Si in ipso sunt omnia, Deus est nullibi. Locus enim non est in loco. Si ergo, et extra
        
        
          Deum, iterum est nullibi. Cœlum, et terram ego impleo, iterum est ubique. Sed si in cœli
        
        
          culmine, ubi ei cathedram posuit Aristoteles, sedet, est alicubi. Si item supra extimam
        
        
          lationem vitam degit, quam ei largitus est, idem Aristoteles, itidem, est alicubi. Harum trium,
        
        
          quæ nam sententia verior? Peripatus Principis sui præferet: duas reliquas irridebit. Catholici,
        
        
          duas præferent verissimas, tertiam hanc uti impiam respuent. Philosophia, quam Peripatetica
        
        
          verior, quid nam inter has duas arbitrabitur? Sententiam arbitrariam, quam feret? quam
        
        
          præferet? Testis simul, ac iudex, omni exceptione maior, accedat Hermes sapientis simus, qui
        
        
          ingentem hanc questionem ex vero, atque æquo dirimat. Huius ergo viri prius testimonia,
        
        
          deinde iudicium profetamus. Testimonium primum hoc.
        
        
          Πάντα γὰρ ὅσα ἐστὶν, ταῦτα ἐν τῷ θεῷ ἐστὶν.
        
        
          “Omnia enim quæcumque sunt, hæc in Deo sunt.”
        
        
          Quid igitur, et ipse cum Paulo concors? In ipso omnia sunt, et constant. Maxime. Veritas enim
        
        
          veritati consonat, et unius rei una tantum est veritas. Sed et alio testimonio, idem
        
        
          confirmat:
        
        
          Τὰ γὰρ ὄντα, ὁ θεὁς ἔχει. οὐδ’ αὐτοῦ οὐδὲν ἐκτὸς, οὐδ’ αὐτὸς οὐ δενὸς.
        
        
          “Entia namque Deus habet, neque extra ipsum quicquam est, neque ipse extra
        
        
          ullum.”