Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 151

FRANCISCI PATRICII
PANARCHIAS
LIBER DECIMUSOCTAVUS
DE MENTIBUS DEI MINISTRIS.
Sed hæc, ex Chaldæorum, et Hebræorum, et divinis Christianorum eloquiis accepta, et
historice narrata, nisi argumentis probata fuerint, nec Peripatetici, nec Stoici, nec Epicurei,
quorum ingens est, inter literatos, et numerus et cumulus, non suscipient. Opus ergo est,
quoniam, ignarum vulgus, pietati ac fidei non est contrarium. Sed omnis ei a sciolis istis venit
oppositio, et oppugnatio, rationes adinvenire, quarum vi, ac robore, et persuasio illorum,
et ignara sapientia convincatur, et iaceat convicta. Afferamus ergo mathematicas contra
eos necessitates, et dicamus.
Entium a Deo productorum (cuius contraria dogmata, sunt antea late profligata)
alia esse per se subsistentia, et ut Græci significantius dicerent, αὺθυπόστατα. Quæ propria
sua hyparxi, et essentia, propriisque viribus in nixa, nello, egent alterius ullus ad miniculo,
ut sint, quam Deo productore, et creatore. Qui ea, ut produxit, ita conservat semper, et
continet, ne in nihilum habeant. Et ad se convertit, et pro illorum viribus, et dignitate ad se
revocat. Hæc autem sunt omnia incorpora, quæ in mundo sunt Archetypo, Ideæ et
unitates, essentiæ, vitæ et intellectus, et etiam animæ, quod suo loco demonstrabitur. Alia
vero sunt his opposita; in alio, vel per aliud subsistentia, et aliena virtute stantia, et in alio
subsistentia; et existentia, quæ illi ἑτερόστατα appellarent. Qualia sunt corpora omnia, et
corporea universa. Nam quæ corporea sunt, quantitates, qualitates, harumque operationes, et
passiones, corpore egent tamquam fulcimento, sine quo, nec existerent, nec subsisterent.
Corpora vero ipsa, et loco egent, in quo sint, et materia in quam, formæ inducantur, et in qua
subsistant. His ita distinctis in hunc modum inferimus.
Si αὺθυπόστατα per se stantia. Et ἑτερόστατα alistantia (liceat ita nominare) sunt inter
se opposita ita ut iungi nequeant sui natura; necesse est media aliqua esse, quæ inter
extrema interponantur. Quæ vel unum sunt, vel duo vel etiam tria. Tria inquam, ut scilicet
prior natura sit, primis illis affinis. Et hæc sint, mentium illi ordines novem. Tertium sit,
corpori mundano iunctum, et per se ipsum susum. Quam dicimus, Naturam. Et inter
primum et tertium, sit medium secundum. Quod et cum mentibus, et cum natura iungatur, et
hæc sit Animæ latitudo tota.
Hæc divisione rerum facta, sic progrediamur.
Horum singula genera. Et essentiam habent, et potentiam, et actionem propriam. Quæ
tria, per omnia descendunt genera, et per horum generum species cunctas, et per omnia
speciebus contenta individua. Corpora ergo quæ in se non sunt, sed in alio, in Natura
nimirum: in alio quoque potentiam suam habebunt, et actionem. Ita ut quidquid, vel posse, vel
operari videantur, per naturam in illa fusam, et poterunt, et agent. Si in alio hæc habent, neque
in se, neque in aliud, possunt agere nec agunt. Quod etiam ante est probatum. Si in se non
agunt, neque agere possunt, neque etiam se se servare possunt, nec se se conservant. Si se non
conservant, neque se ipsa, viribus suis continent. Ergo ab alio, et continentur, et conservantur.
Eoque sane, non corpore. Corpus enim, cum se nequeat servare, neque corpus aliud servare
potest. Ergo servatur, ab incorporeo. Et eo quidem toti sibi coextenso. Nam si aliqua in parte,
sibi non coextendatur, ea parte non continebitur, neque servabitur. Ut igitur totum servetur,
servatore egebit, toti sibi extenso. Si toti sibi sit coextensum, et intus, et extra erit coextensum.
Hoc autem nos dicimus, naturam, toti corporis, quantitati, totique corporis illius materiæ
coextensam. Natura autem omnes proprias secum fert qualitates. Easque per totum fundit
corpus. De quibus suo postea loco. Sed nunc breviter eas dicimus esse calorem, et humorem.
Hunc quidem partes corporis conglutinantem, illum vero gluten in eo facientem, et
conservantem. Gluten autem in corporibus, unius, et Unionis est minister. Duorum horum
1...,141,142,143,144,145,146,147,148,149,150 152,153,154,155,156,157,158,159,160,161,...411
Powered by FlippingBook