concors actio, Sympathiam in toto corpore operatur. Discors vero actio, Dyspathiam,
Asympathiam, et Antipathiam. Hæc vero glutinis dissolutionem, et molis totius solutionem,
nisi ab alio, in officio cuiusque contineantur, et foveantur. Fotio autem hæc fieri minime
poterit, nisi a sovente, foventes vires hauriat continue. Inexahustas ergo vires, necesse
est habeat, id quod continue fovet. Hoc autem corpus esse nequit. Incorporum ergo erit
necessario. Ille ni fallor.
“Spiritus intus alens, totamque infusa per artus.”
“Mens agitans molem, et magno se corpore miscens.”
Hanc, Naturam libet et licet appellare.
De qua Zoroaster cecinit.
Νώτοις δὲ ἀμφὶ θεᾶς, φύσις ἄπλετος ἠώρηται.
Ἄρχει δ'αὒ φύσις ἀκαμάτη, κόσμωντε καὶ ἔργων.
“Dorsum supra Deæ Natura indefesa attolitur.”
“Imperatque natura indefesa, mundisque, operibusque.”
At Natura, Animæ est progenies, eius radius in corpora infusus. Insidet ergo
natura, mundorum, scilicet Hylei, Atherei, et Empyrei: operumque, quæ in eis ab ea fiunt,
dorso. Idque circa Deam, animam scilicet mundanam ait. De qua idem Zoroaster canit.
Αρδήν ἐμψυχοῦσα, φάος, πῦρ, αἰθέρα, κόσμους.
“Affatim animans, lumen, ignem, æthera, mundos.”
Mundos scilicet hos tres sublunares, æthera cœlestum, ignem, Empyreum, et lumem
illud, quod et ostendimus, et ostendemus amplius, in infinito spacio, infinitum. Quæ quidem
anima inquit.
Ψυχὴ γὰρ, ἡ κοσμήσασα τἢ μέγαν
Οὐράνον. καὶ κοσμοῶσα μετὰ τοῦ πατρὸς.
“Anima namque est, quæ ornavit magnum.
Cœlum, et ornat, simul cum patre.”
Cum patre scilicet productore suo intellectu.
Ψυχή πῦρ δυνάμει πατρὸς οὖσα φαεινὸν.
Ἀθανάτος τε μένει, καὶ ζωῆς δεσπότις ἐστὶν.
Καὶ ἴσκει κόσμου πολλὰ πληρώματα κόλπων.
“Anima ignis, potentia patris et relucens,
Immortalique manet, et vitæ domina est,
et habitat mundi, multas plenitudines, sinuum.”
Quæ quidem cum intellectualis sit.
Νῷ μὲν κατέχειν τὰ νοητά αἴσθησιν δ’ ἐπάγειν κόσμοις.
Νοῦ γὰρ μίμημα πέλει. τὸ δὲ τεχθὲν ἔχει τὶ σώματος.
Μιγνομένων δ’ ὀχετῶν πυρὸς ἀφθίτου ἔργα τελοῦσα.
“Mente quidem continet intelligibilia, sensumque inducit mundis,
Mentis enim est imitamen, partum vero habet quid corporis.
Mistisque canalibus, ignis incorrupti opera efficit.”
Anima, inquit, mente sua participata continet intelligibilia. Sed mundis sensum
indit, et sensibiles eos efficit. Quoniam intellectum patrem imitatur producendo, corpora
nimirum per radium, intellige, suum qui est natura in corpora infusum, variis quidem viis,
quas canales appellat, instrumento caloris æterni omnia et operans et perficiens. Supra
animam sunt intellectus, quos ante commemoravimus qui mundorum curam habent. Nam et a
principio mundos effecerunt. De uno ait.
Νοῦ γὰρ νόος ἐστὶν κόσμου τεχνίτης πυρίου.
“Intellectus enim qui est mundi artifex ignei.”