quadam sibi propria, et fortitudine faciant Virtutes, Potestates autem ordinem in his agendis;
ab omni procul confusione observent. Tertius autem ordo, videtur proxime, hominum generi
providere, et Principatum, principum curam gerere. Archangelos vero, populorum,
principibus subditorum. Angelos denique, hominum singulorum. Per quos, humanum genus
totum, et quo ad intellectionem illuminatur, et quo ad voluntatem purgatur (quibus id datum
tamen est). Et quo ad utraque perficitur: neque enim decuit, supereminentem omnibus
bonitatem, entia omnia procreare, et ea deinde casui relinquere. Aut a se ipsis aliena, disiuncta
et discrepata remanere. Sed si integra, et ipsa bonitas permanere debuerat, necesse fuit, et
universa simul coniungere, et a se iugiter pendere, et ad se converti, et ad primum fontem
regredi, apta ut essent, efficeret. Sed id fieri nequaquam potuit, nisi suprema, mediaque, et
infima entia vinculis quibusdam colligarentur. Quod harum mentium amore, et ministerio
aptissime effici potuit.
Sed Mentium harum dogma, quas Dionysius noas νοᾶς, ὑπερκοσμίους, καὶ
ὐπερουρανίους, supra mondanas, et supercœlestes appellat mentes, Chaldæi multis seculis
ante videntur, et cognovisse et docuisse. Et in tres generales ordines distribuisse, Michæle
Psello referente. Nam post eam triadem quæ paternum constituebat profundum, constabatque
Patre, Potentia et Mente, addit Καλοῦσι δὲ ταύτας καὶ νοητὰς. Vocant autem has, etiam
intelligibiles.
Alias quoque duas, ex ea rei natura divisione necessaria, constituerant, medium, et
secundum quendam diacosmum et ordinem, qui esset intelligibilium et intellectualium simul,
canit enim (Zoroaster).
Τὰ μὲν ἐστὶ νοητὰ. καὶ νοερὰ, ὅσα νοοῦντα νοεῖται.
“Sunt intelligibilia, et intellectualia, quæcumque dum intelligunt, intelliguntur.”
Et tertium τῶν νοερῶν, intellectualium tantum, qui vel intellectus esset vel haberet
intellectum. Et Psellus, post verba allata, subdit:
Μεθ’ ἃς ἄλλον διάκοσμον, τῶν νοητῶν ἃμα καὶ νοερῶν τριχῆ καὶ τοῦτον διηρημένον εἲς
ἴυγγας, καὶ συνοχέας. καὶ τελετάργας.
“Post quas, alium ordinem, intelligibilium simul et intellectualium, Trine, et hunc divisum, in
Iyngas et Synocheas, et Teletarchas.” Et subnectit.
Μετὰ δὲ τὸν μέσον διάκοσμον, ὁ νοερὸς ἐστὶ, μίαν ἔχων τριάδα πατρικήν. Τὴν τοῦ ἅπαξ
ἐπέκεινα, καὶ τῆς Ἑκάτης, καὶ τοῦ δὶς ἐπέκεινα, οὓς πηγαίους πατέρας καὶ κοσμαγωγοὺς
καλοῦσι.
“Post vero medium ordinem, intellectualis unam habens triadem paternam, eius qui semel est
trans. Et Hecates, et eius, qui bis est trans. Quos fontanos patres, et mundi ductores vocant.”
Sane ut hoc obiter admoneamus, Intelligibilium primus ordo is dicitur, qui
tantum intelligitur, et hic est supremus. Secundus, qui et medius est, intelligibilium simul et
intellectualium. Hoc est eorum, qui et intelliguntur, et intelligunt. Uti Zoroastri
allatum oraculum cecinit. Tertius vero intellectualium est, qui tantum intelligit, quia vel
intellectus essentia est, vel intellectus participatione. Ex qua divisione, facile comprehendimus
supremum ordinem, supra intellectum esse, ut qui a mentibus mediis intelligitur. Medium
vero, qui superioris est particeps. Mentibus tamen constans, quæ et superiora uti dictum est, et
se ipsas intelligunt. Tertium vero esse Mentium, quarum munus est intelligere, et se ipsas, et
superiora, et inferiora quoque, ut nos putamus. Nam Psellus horum, relator tantum est, non
etiam declarator. Ad quos tres ordines, possunt fortasse hierarchiarum ordines accommodari.
Nam Dionysius, non raro his etiam nominibus utitur. Teletarchis nimirum, quibus Chaldæ usi
fuerant. Sed et Amilictorum nomine idem Dionysius utitur, quo et Chaldæ. Inquit
enim Psellus.
Ἑτέραν δὲ τὴν τῶν ἀμειλίκτων τριῶν ὄντων, καὶ ἕνα τὸν ὑπεζωκότα. πηγαὶ δὲ αὔται ἑπτὰ.
μετὰ δὲ τὰς πηγὰς ταύτας, οἱ ὑπεράρχιοι. εἶτα οἱ Αζωνοι ἔπειτα οἱ ζωναῖοι. Μεθ’ οὒς ἄγγελοι,
εἶτα δαίμονες. ἥρωες μετ’ αὑτοῦς, μεθ’ οὗς ψυχαί, καὶ λοιπὸν ὁ κόσμος ὁ σωματικὸς.