FRANCISCI PATRICII
PANARCHIAS
LIBER DECIMUS SEPTIMUS
DE CREATIS MENTIBUS.
Nunc ad ea redeamus, quæ sine libri de intellectu in hunc locum reiecimus, de innumeris iis
mentibus, quæ essentia sua sunt mentes. Nam de participatis mentibus, ab animis, suus
etiam erit agendi locus. Sane si quis diligenter colligat, in Divi Pauli
epistolis
, inveniet
nominatos, Angelos, Archangelos, Principatus, Dominationes, Virtutes, Potestates,
Thronos. Hos vero omnes Divus Dionysius Noas mentes, et intellectus nominat sæpissime, et
his adiicit, Cherubinos, et Seraphinos. Quæ duo nomina, Hebraica sunt, et ex veteri scriptura
sumpta. Simul cum aliis, quæ Hebraicis nominibus, eosdem tres hierarchiarum ordines
exprimunt, quos Dionysius, explicavit. Sunt autem Hebraica, in primo ordine, seu in prima
triade, Cherubin, Seraphin, Chasmatim. In triade secunda, Hagor, Arabim, Tarsitim. In triade
vero tertia, Ophanim, Thephsraim, Isim. Dionysius vero Græce scribens, nomina non
habuisse, videtur, quibus, Cherubim, et Seraphim exprimeret. Quos neque Paulus nominavit.
Reliquos a Paulo est mutuatus, et Thronos, primæ triadis tertios vocavit. Secundam vero dixit
esse κυριότητας δυνάμεις, καὶ ἐξουσίας. Quas, Latini et Pauli, et Dionysii interpretes,
Dominationes, Virtutes, et Potestates appellaverunt. Tertii vero ordinis Archas Principatus,
Archangelos, et Angelos uterque nuncupavit. Quos vero Divus Paulus sparsim, et sine ordine
nominavit, christianorum, uti videtur, primus Divus Hierotheus Divi Pauli discipulus a
preceptore hausit, et in tres ordines seu triades distinxit, et discipulo suo, Dionysio tradidit.
Quas, et ipse sub Hierarchiæ coelestis titulo, Timotheo late declaravit. Cuius equidem
doctrinæ sacrosanctæ, operæ precium fuerit summam retulisse, ut cuiusque triadis propria
munia cognoscantur. Itaque ex Hebræorum eloquiis Divus Hierotheus, et ex eo Dionysius
docuerunt primum ordinem, Seraphinorum, qui calefactores, et incensores Hebraica lingua
sonant, et Cherubinorum, qui sapientiæ fussionem, et Thronorum, qui itidem flammeorum,
interpretationem habent; immediate circa Deum versari, et ordines inferiores perenni, ac
divina quadam commotione inflammare Dei amore, et reliqua omnia entia, calore illo
efficacissimo, primo purgare, deinde illuminare. Postremo tractione quadam, et
similitudine ad Deum attrahere. Hæc enim esse, illius ordinis tria precipua munia, ut calore
quodam divino, purgent a sordibus, entia inferiora. Deinde cognitionem cuiusque propriam
illuminent. Et harum utraque illa perficiant. Omnia namque entia summum bonum, a quo
profluxerunt, appetunt sua natura. Et pro viribus, ad ipsum conversa, eo nituntur, ut
quam maxime possint ipsi, et iungantur, et eo fruantur. Quam rem Aristoteles quoque, aperte
docuit, omnia summum appetere bonum inquiens. Hunc entium omnium appetitum, et ad
summum bonum nixum, ordo primus maxime adiuvat. Id enim, non solum Dionysii, et
Hebreorum authoritas persuadet, sed ratio etiam efficax ostendit. Sunt enim hi, summo bono,
et essentia, et potentia, et actione proximi, et eius proxime participes. Itaque boni, et ipsi
effectui, nulli entium sunt invidi, et omnibus in bono, bonitate sua cooperari est necesse.
Omnis enim bonitas, sui quam maxime possit diffusiva est. Id autem efficiunt, operatione ut
diximus triplici. Et cuiusque notitiam (omnia enim sunt mentis participia) illuminando, et
appetitiones purgando. Et illuminatas, et purgatas perficiendo, et ad Deum attrahendo. Per has
autem easdem actiones, ipsæ quoque primæ Triadis mentes, proxime et iugiter a Deo
illustratæ, et divino igne inflammatæ, ad ea opera, et iuvantur, et suavi quadam vi impelluntur,
et fiunt divinæ providentiæ primariæ ministræ. Quod ipsum munus, et secundus ordo, sed pro
natura sua, ut ab opifice est remotior, remissius quam primus, obit. A Deo, et ipse per medium
primum, ad perfectionem propriam redactus. Quæ perfectio in eo consistit, ut Dominationes,
dominatum quendam in inferiora liberum excerceant, et nulla vi coactæ, ea gratiis suis donent,
et illuminent, et purgent, et perficiant, et ad summum bonum ducant. Idemque stabilitate