Proxime ergo a patre prodierunt ideæ, quæ unitates ac fontes, et principia rerum sunt,
reconditæ omnes in primissima ac regina, aliarum omnium unitate. In qua tamen, ut ait:
Ἐμερείσθησαν, νοερῷ πυρὶ μοιρηθεῖσαι
Εἰς ᾄλλας νοερὰς
“Partitæ sunt intellectuali igne divisæ.
In alias intellectuales.”
Quasi primarum harum: pedissequas et ministras, entibus proximiores. Sunt etiam
divisæ inter se, secundum rerumque, quarum exemplaria sunt, proprietates. Vel potius res
ipsæ a suis quæque fontibus per eorum, proprietes quam inde tulerunt. Ita enim subnectit:
Κόσμῳ γὰρ ἄναξ πολυμόρφῳ
Προὔθηκεν νοερὸν τύπον ἄφθιτον. οὗ κατὰ κόσμον
Ιχνος ἐπειγόμενος μορφῆς, καθ'ἃ κόσμος ἐφάνθη
παντοίαις ἰδέαις κεχαρίσμενος.
Mundo enim Rex multiformi.
Proposuit intellectualem typum incorruptum, cuius ornatu.
Vestigium induxit formæ, per quæ mundus apparuit.
Omnimodis ideis gratiosus. Et addit:
Ὧν μία πηγὴ, ἐξ ἧς ροιζοῦνται μεμερισμέναι ἄλλαι.
Quarum unus est fons, ex quo rotantur; partitæ aliæ.
Fons autem hic unus in quo radicantur unitates omnes, et ex quo rotantur omnes, inter
se per proprietates suas distinctæ, et primaria illa unitas. Quæ si omnia habet, quæ habet, quæ
habet genitor, omnes unitates, (quod iterum repetimus) ea erit: omnes ideæ, omnes essentiæ,
omnes vitæ, omnesque intellectus. In ipso enim vita erant, quæcumque per ipsum facta sunt.
Atque ita principium erit secundum. Quod itidem repetimus. De qua Hermes.
Ἐκ μιας δ'ἀρχῆς τὰ πάντα ἤρτηται. ἡ δ'ἀρχὴ, ἐκ τοῦ ἑνὸς καὶ μόνου. καὶ ἡ μὲν ἀρχὴ κινεῖται
ἴνα πάλιν ἀρχὴ γένηται. τὸ δὲ ἓν, μόνον ἔστηκεν, καὶ οὗ κινεῖται.
Ex uno principio, omnia pendent. Principium vero ipsum, ab uno, et solo. Et
principium quidem movetur, ut iterum principium fiat. Unum autem manens stat, et non
movetur.
Ab uno principio inquit, manente, et stabili, pendent omnia, scilicet ut a principio
primo. Secundum vero principium pendet a primo illo uno, quod quidem movetur, quia vivit,
et vita est. Et quia intellectus est, et intelligit. Vivere vero, et intelligere, vel motus sunt, vel
sunt in motu. Hoc autem principium secundum, qui primus est intellectus, Zoroaster,
potentiam, et robur, et mentem appellat patris. Hermes et mentem, et verbum, et filium Dei,
(quod iam vidimus) nominat. Et principium quod movetur, ut iterum principium fiat. Orpheus,
sicuti Patrem vocavit Phanetam, quia ex eo ἐφάνησαν ἅπαντα, apparverunt omnia, ita hoc
secundum nominavit Uranum, quasi entibus, sicuti coelum stellis omnibus distinctum, et
ornatum. Inter vero Pythagoreos Philolaus appellavit, Dyadem. Parmenides autem ipsu, τὸ ἓν
ὄν, Unum ens, nuncupavit. Plato vero, et hoc nomen ei tribuit, et
secundum Regem
dicit, et
etiam ducem. Auditor vero Platonis, verbum, et intellectum, et Dei filium. Platonici nobiles
primum intellectum, mundum idealem, Mundum intelligibilem, mundumque archetypum,
et exemplarem. Nos iam receptis hisce nominibus omnibus utamur. Mundum quidem
dixerunt, quoniam sicuti hic mundus visibilis, omnifariam sensibilibus formis est ornatus, sic
ille omnifariam ideis est gratiosus. Quia omniformes ideas, formarum harum typos,
et exemplaria continet. Unum ens, appellavit eum Parmenides. (Rideatur hic vesana
Aristotelis in eum infectatio) quia quamvis omnia entia intelligibilia, ipsum unum ens, esset.
Et in eo omnia essent. Unum tamen ens ipse erat, a regina sua unitate factum. Quis enim
nescit in semine, in principio cuiusque rei, omnia esse ea, et quidem actu, quæ ab eo
proveniunt. Tum ergo hac seminali, et principiali origine, tum quia ob simplicitatem in eo