FRANCISCI PATRICII
PANARCHIAS
LIBER QUINTUSDECIMUS
DE INTELLECTU.
In unitate primaria, aliarum unitatum omnium fonte, ac regina, quam diximus apud Platonem,
Ideam Illam boni fuisse, quam tam vecorditer, vecors carpsit vel Aristoteles, vel eius
filius Nicomachus, reliquas omnes unitates, quæ rerum sequentium sunt Ideæ,
tabernaculum habere est demonstratum. Et similiter in ea ens primum habitare, et essentias
omnes. Et vitam primam, et reliquas vitas omnes. Nec non ibi esse, et intellectum primum, et
intellectus cunctos. Cum autem, et de unitatibus, et de essentiis, et de vitis veris sit
peractum, videtur esse reliquum, ut de intellectu, seu mente, etiam agamus, tum primo, tum
secundo, tum etiam de intellectu in universum.
Itaque dicimus a nobis ostensum esse, in verbo, et unitate primaria, omnia esse,
quæ sunt in uno patre Deo.
Πάντα γὰρ ἔχει, ὅσα ὁ χρυνήτωρ ἔχει.
Omnia enim, habet, quæcumque genitor habet, inquit Damascenus. Et ipsum met:
Omnia mihi tradita sunt a patre meo.
In patre quidem, omnia erant uniter una. In verbo vero, quod nos unitatem primariam iam diu
vocamus, eadem omnia. Sed iam inter se distincta. Non quidem subiecto ullo, sunt enim
unum, et idem subiectum omnia, quod est ipsa unitas. Sed sunt distincta proprietatibus. Sed
hæc unitas omnia, quo modo facta est intellectus? Ipsa quidem, et unitas est primaria, et
unitates omnes; et essentia, et ens primarium, et entia omnia, et vita primaria, et vita omnes.
Quid igitur obstabit, quin sit etiam intellectus primus, et intellectus omnes? Obstat sane nihil.
Sed quibus modis, et essentia, et vita factus sit, ostentum est. Ostendamus modo, quo modo
factus sit intellectus. Emanavit a patre, et genitus est filius, et verbum. Duo hæc, ut Theologi
nostri docent, emanationem intellectus secum ferunt. Recte admodum. Sed nondum
modus innotuit. De quo nos aliquid. Dum a patre emanat verbum, eam sui emanationem
sentit ipsum. Est enim, et ipsum patris sapientia. Nam si non persentit, se a patre emanare,
iam profecto imperfectum, et emortuum est. Persentit ergo, se a primo emanare, et in
essentiam venire, et vitam. Ea persentiscentia (ut ita vocem) in se vertitur, et in patrem, amore
ardentissimo convertitur. Ea versione, et conversione, et se, et patrem agnoscit, et
cognoscit. Hæc agnitio, et cognitio, amentia non est, sed mentis actio, et intellectio. Intellectio
hæc, intuitus quidam est, in patrem. Intuitus hic, cuius nam alterius fuerit prius actio,
quam intellectus? Sane non vitæ, non essentiæ, non unitatis. Hæc enim est propria intellectus
operatio, in se, et in causam suam conversio. Et per suam essentiam intueri alia. Eo ergo
intuitu, dum emanat, et convertitur, intellectus est effectus, et quidem primus. Nemo
enim ante ipsum, ea est usus actione. Sed ea conversione, et præterea amore in Patrem,
secundus processit intellectus, quem Spiritum appellavimus. Nam eodem emanationis actu a
Patre in Filium, a Patre procedit, et per Filium eodem conversionis, et amoris in Patrem actu,
procedit Spiritus, ab eodem patre procedens, et per filium in eundem patrem rediens. Et unum,
et idem cum eis factus, alteritate quadam ineffabili, alter ab eis evasit, atque ideo, ex ea cum
patre, et filio identitate exiit. Ita enim cecinit Zoroaster:
Μὴ δὲ προηλθεν, ἀλλ’ ἔμενεν ἐν τῷ πατρικῷ βυθῷ.
“Neque exiit, sed mansit in paterno profundo.”
Imo ipse, eadem illa fuit in filium, et patrem conversione, et amore, factus est intellectus,
sed secundus. Cui, inquit:
Πάντα ἐζετέλεσε πατὴρ καὶ νῷ παρέδωκε δευτέρῳ.
“Omnia perfecit pater, et intellectui tradidit secundo.”
Quæcumque ergo habebat pater, in filium sunt ab eo transfusa, iam distincta in unitates, in