Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 129

FRANCISCI PATRICII
PANARCHIAS
LIBER DECIMUSQUARTUS
DE VITA.
Dum Deus Verbus inter nos versaretur, de se dixit. Ego sum via, et veritas, et vita. Via
quidem, eaque rectissima, reditus hominum ad patrem. Veritas, quia nullum in eo, aut erat, aut
est mendacium, nulla falsitas, nulla ignoratio, nulla denique ab eo, vel sermone, vel facto ullo
deceptio. Sed et in se ipso, veritas est ipsissima, verissima rerum omnium scientia, certissima
est partis sapientia. Rerum omnium simplicissima, et summa essentia, et entium omnium
unio, et communio. Sed est, et vita. Nam cum summa sit veritas; et dixerit, ego sum vita,
plusquam necesse est, eum vitam quoque esse revera. Sed ob id quoque, quoniam
quæ cumque in eo sunt, omnia sunt vita. Spiritus enim eius dixit. Quod factum est, in ipso
vita erat. Neque enim aliter esse poterat, ut ratio quoque philosophica persuadet. Quo enim
modo in vita, aliquid sit non vivens? Necesse enim est ibi, vel omnia esse vitam, et
viventia, vel aliqua vivere, aliqua vita carere, vel carere omnia vita. Si omnia vita carent, quo
modo ibi summa est perfectio? Summa sufficientia? Quæ demonstrata sunt ibi esse. Nulli
autem dubium, vitam morte, longe esse præstantiorem, perfectioremque. Si vero non
omnia, sed aliqua ibi carent vita, rursus quomodo ibi summa est perfectio, ac summa
sufficientia, ubi partem imperfectio habeat? Ubi optimi sit privatio? Non ergo in vita illa,
aliqua vita carent, aliqua vivunt: sed vivunt omnia. At vivere, est viventibus esse. Totum ergo
illud vivit, et vita est vera, et parte eius omnes, quæ vera entia omnia sunt, vivunt, et sibi
quæque est vita; et verissime dictum. Quod factum est, in ipso vita erat; et nunc etiam vita
est. At qualis vita? An forte prius, notio propria huius hominis est noscenda? Vita, quid
significat? Videntur sane ea vivere, et vitam habere, quæ quavis modo se se movent, et
principium motus in se habent. At motus principium ostendimus esse animam. Igitur ex
hac notione videntur ea vivere, quæ sunt animata. Et veterum multi animam dixere, ipso
sui esse, ac præsentia, corporibus vitam indere. Et inde in quatuor gradus, vitam distribuerunt.
In vegetalem, in sensitivam, in motivam, et in intellectualem. Et profecto, vita
quædam videtur ab anima in corpora derivati, per quam ipsa vivant tamdiu, quandiu anima eis
præsto est; et eius recessu, vel abolitu in brutis, et stirpibus, vitam quoque ab eis, vel recedere,
vel aboleri: sive ea in nutritione consistat, sive in sensatione, sive in motu. Nam vita
quædam his quoque nobilior, et superior eis videtur inesse, per quam vivere dicuntur, etiam si
non sentiant, aut simile non generent, aut etiam non nutriantur. Sed neutris hisce vitis,
quia sint fortis infimæ, videtur esse locus imperfectissimo. Cuius vita, non videtur ab
anima, pendere: cum ipsum sit anima longe superius, et excellentius longe. Et anima ipsa
vivat, quia sicuti essentiam habet, ita vitam quoque ab eo necesse est habere. Sed et intellectus
animæ datus, et alius hoc superior vivere sunt dicendi. Vel enim vivunt, vel sunt emortui. At
mortuam rem, animæ vivæ perfectionem dari afferere, omnium est absurdissimum. Ergo
intellectus ab anima participatus, vivens est. Si vero hic vivens est, multo magis intellectus eo
superior, et imparticipatus, vivens erit. Qua enim vera ratione emortuus queat dici, qui
animario intellectu, longe est præstantior, et per se intellectus, et in se; et participati illius
author, et causa. Ita enim si dicatur, effectus, ipsa causa erit nobilior. Quam rem, rerum natura
minime fert. At si imparticipatus intellectus vivens est, etiam primus intellectus vivens erit, et
vita. Et quæ in eo sunt omnia, vita sunt, et erant, et ipse vita est verissima, et summa, et
optima. At vita, genere suo, duo videtur significare, essentiam scilicet viventis, qua est vivens,
et eiusdem actionem. Utramque Aristoteles quoque agnovit. Priorem quando dixit vivere,
viventibus est esse. Secundam quando scripsit vivere est sentire, et intelligere. Harum
duarum, quam dicemus primam vitam, in primo ente, primaque essentia? Utramque. Nam
vita, sicuti essentiæ proxima est proles: ita quoque prima est vivens essentia. Neque enim
1...,119,120,121,122,123,124,125,126,127,128 130,131,132,133,134,135,136,137,138,139,...411
Powered by FlippingBook