essentias, in vitas, in mentes. Eadem hæc a patre per filium, sunt in spiritum susa, iam etiam
distinctiora, et ad exitum ex profundo propinquiora. Sed hæc suo loco. Num quæ de intellectu
supersunt conficiamus.
Duobus Mentis, et Intellectus nominibus rem eandem significamus: quam Græci
nominum ditissimi, non nisi uno νοῦν habuerunt nominare. Intellectus omnium confessu
intelligit. Et nisi intellectus esset, non intelligeret, et nisi intelligeret, intellectus esset minime.
Munus ergo eius proprium, et opus, est intelligere, et intellectio. Hæc nulli dubia. Sicuti neque
hoc, Intellectionem, cognitionem esse quandam. Cognitio autem quid nam sit, quis nam
philosophorum explicavit? Dicamus non aliquid, tum de cognitione in genere, tum de
præstantissima cognitionum, intellectione. Unde aliæ derivantur cognitiones omnes.
Cognitio igitur quid nam est sui natura? Videtur sane, non aliud quid esse, quam
conversio, et intensio cognoscentis in cognoscibile, studio veritatis adipiscendæ. Hæc
quidem cognitio est, in universum. Prima autem cognitio est in intellectu primo. Quia hic
prius omnium, amore veri intenditur in cognobile. Per quam intensionem factus est intellectus,
et actum intelligendi est consecutus. Nam cum essentia illa primaria, in se ita sit unita, ut
nullo modo a se secernatur, sit ut id quod ab ea prodit, discretum sit ab ea, et secundo ab ea
gradu distans. Quod cum in se iam consistat, et se ipso circumscriptum, in se ipso in causam
suam quasi ad remedium suæ discretionis convertitur, et ab ipsa veritatis fulgore oppletur.
Atque ita primus fit intellectus. Tum cognitionis suæ oculum, in se primum intendens, ut
contemplatione eius a quo prodiit, in illud redeat. Et illud, quantum in iam discreto fieri queat,
in se reducat, adnititur. Atque ita sit, ut cognitio, nihil sit aliud, quam Coitio quædam, cum
suo cognobili. Unde facile, e coitione, in cognitionem nomen est conversum. Græcis vero est
forte, γνῶσις cognitio quasi νέα γένεσις, nova generatio, et νόησις, νόεσις intellectio, reditus
sit quidam in ipsam essentiam. Sed hæc etyma, a re non distantia, sunto satis. Res vero ita se
habent, ut γνῶσις cognitio, et νόησις intellectio, hanc habeant notionem, ut utraque sit, reditus
eius quod prodiit, ad id, unde venit. Et quod a causa sua quasi abiit, egeat ad eam redire. In
quo quidem eius reditu, non abolet distantiam eam, qua a causa sua, ente distat. Sed ipsum
quod distat, qua distat, in id reducitur, a quo prodiit, et a quo distetit. Itaque cognitio, dum
cognoscens in cognobile, qua si suppetias petens vertitur, et in ea conversio ne illustratur, dici
potest collustratio quædam, et luminis a cognoscibili, in cognoscens immissio, et infusio, talis
ut ei essentialis fiat. An vero potius, per hoc quidem fit cognitio: sed ipsa forte non hoc est?
Quid igitur patitur cognoscens, quando nondum cognoscit? An forte cupit, ipsum cognobile,
ut eo indigum? At quid nam est hoc cognoscile? Ens forte est. Sed forsitan non qua ens,
cognoscile est. Ens enim qua ens, tantum est. Cognoscile vero, in ente, forte est aliud. Vel
fortasse hoc illi inest, non tamen quo differant, adhuc est notum. Forsitan hac methodo
noscetur. Ens est hypostasis sive substantia. Cognoscibile vero est eius claritudo. Nam et in
materialibus formis, idem videtur evenire. Aliud enim est substantia, aliud est sensibile. Hoc
enim ab illa veluti efflorescit: et ei, usque ad sensum prælucet. Sic et entis claritudo est flos
quidam inde enascens, et splendor qui et prælucet, usque in cognoscens. Eique sursum intenso
occurrens inditur, et ipsum perficit, et cupiditatem eius, luminis proprii repletione saturat.
Intellectus ergo, non cognoscit ipsum ens, sed eius efflorescentem claritatem. Vel etiam ens
cognoscit, sed per eius claritatem, et per id quod in ente est cognoscile. Appetit quidem
intellectus ens ipsum, et ad id redire nititur, ut cum illo coeat, et illud coeat secum: unde coitio
fiat, et cognitio. Adipiscitur autem id, qua cognoscile est. Forte et appetitio hæc dicenda est
fieri, per cognoscile ipsius. Hoc consessum esto. Consecutio, et adeptio entis, cognoscenti
intellectui sit, qua est cognobile. Hæc aut claritudo, non nisi a mente percepta quid nam
fuerit? Nam per ipsam cognosci diximus ens. Ens aut ipsum, non per se cognosci. An vero,
verum fuerit, hanc claritudinem, effluxum atque emanationem quandam esse ab ipso ente. A
quo ita effluit, sicuti a sole lumen hoc circumterraneum effluit. Et sicuti quis, solem
ipsum intuens per claritudinem suam non superficialem tantum intuetur, sed totam, quæ in